Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 152 -­Nr. 5030. Declarationes circa Motum Proprium „Sacrorum Antistitum." dae aptandaeque saeculi placitis, progressio­nibus, commodis, quasi eadem, non levitati paucorum, sed bono societatis esset adversa. Hisce ausibus contra evangelicam doc­trinam et ecclesiasticam traditionem nun­quam satis opponetur vigilantiae aut seve­ritatis nimium ab iis quibus commissa est sacri hujus depositi custodia fidelis. Quae igitur monita et salutaria man­data Motu hoc proprio ac certa scientia edi­ximus, ab universis catholici orbis quum Ordinariis tum etiam regularium Ordinum institutorumque ecclesiasticorum supremis Magistris religiosissime servanda, rata et firma consistere auctoritate Nostra volumus et jubemus, contrariis quibuslibet non ob­stantibus. Dátum Romae, apud Sanctum Petrum, die I. mensis Septembris, anno MDCCCCX. Pontificatus Nostri octavi. PIUS PP. X. Coloczae, die 3. Octobris 1910. Declarationes circa motum proprium „Sacro­rum Antistitum." Propositis ad hanc Sacram Congrega­tionem quae sequuntur dubiis circa Motum proprium Sacrorum Antistitum, dátum die prima mensis hujus: I. An praeceptum quod nemo theolo­giae laurea sit donandus, nisi prius in phi­losophicis disciplinis lauream obtinuerit, vei saltem de curriculo in philosophia schola­stica absoluto certum praebuerit testimo­nium, stricte sit observandum? II. An praescriptio Consilium vigilantiae altero quoque mense congregandi sit item stricte intelligenda ? III. An tamen ii, qui Consilium vigi­lantiae constituunt, si longe distent a civi­tate episcopali et legitime impediti sint ab interveniendo, possint, adducta causa impe­dimenti, scripto transmittere relationem suam ? IV. An prohibitio alumnis in semina­riis et ecclesiasticis collegiis facta legendi diaria quaevis et commentaria quantumvis optima etiam ad juvenes regulares in mo­nasteriis et in congregationibus studiis ope­rám dantes extendatur? V. An quotannis doctores in seminariis teneantur textum, quem sibi quisque in do­cendo proposuerit, vei tractandas quaestio­nes, sive theses, Episcopis exhibere, et ine­unte anno jusjurandum dare? VI. An idem quotannis praestare debe­ant suis moderatoribus doctores seu lecto­res in ordinibus religiosis ante auspicandas praelectiones ? VII. An ad jusjurandum praestandum teneantur confessarii et sacri concionatores jamdudum adprobati, et parochi, beneficia­rii atque canonici in possessione beneficii, nec non officiales omnes in curiis episco­palibus et romanis congregationibus vei tribunalibus, religiosarumque familiarum et congregationum moderatores, qui in prae­senti sunt in officio? VIII. An in casibus particularibus, data justa causa, Episcopi et Moderatores ordi­num et congregationum religiosarum dele­gare possint ad recipiendum juramentum sacerdotem aliquem sive saecularem sive regularem in aliqua dignitate vei officio constitutum ? IX. An ad Sanctum Officium sint de­ferendi non solum qui jusjurandum viola­verint, sed etiam qui jurisjurandi formulám subscribere renuerint ? X. An Episcopi et Moderatores regu­larium possint commendationis litteras abs­que nota concedere suis subditis, qui ali­cubi a praedicatione fuerint prohibiti ? XI. An invitari possint sacri oratores, qui in aliquo loco ab Episcopis fuerint im­probati ? SSmus Dominus Noster in audientia die 24. hujus mensis Emo Cardinali Secre­tario Sacrae Congregationis Consistorialis concessa respondendum mandavit:

Next

/
Thumbnails
Contents