Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
54 Si tamen sive ob defectum competentiae sacerdotis (parochi) copulantis ad valide copulandum requisitae, sive ob omissam interrogationem de consensu nupturientium, sive ob totalem omissionem declarationis publicae consensus eorundem, sive, quod non invilatus ac rogatus sacerdos (parochus) copulationem peregerit, sive ob defectum unius aut etiam duorum testium, matrimonium ejusmodi forma in decreto „Ne temere" praescripta destitutum postmodum deprehenderetur: matrimonium tale in Germania et amodo etiam in Hungaria a lidelibus natis in hisce terris initum, nequaquam invalidum ob clandestinitatem foret; quia omnia mixta matrimonia in Germania et amodo etiam in Hungaria per constitutionem „Provida" quoad validitatem omnino exemta sunt ab observatione formae Tridentinae et consequenter etiam formae in decreto „Ne temere" statutae. IV. Parochus quando assisiit matrimonio nupturientium, qui dederunt cautiones obtinueruntque dispensationem, interrogando exquirat et excipiat semper consensum, benedicat annulos, benedicat nubentes et ab eis demum juramentum excipiat, juxta ea, quae in Rituali dioecesano praescribuntur; prae oculis etiam habitis consuetudinibus legalibus, exclusa tamen semper Missa nuptiali et solemni benedictione sub Missa nuptiali.*) V. Catholici qui ad sectam haereticam aut schismaticam- transierint, vei conversi ad fidem ab ea postea defecerint, etiam in juvenili vei infantili aetate, ad valide contrahenda matrimonia cum persona catholica adhibere debent formám in decreto „Ne temere" statutam, ita sc. ut eorum matrimonia aliter contracta sint non tantum illicita, sed et invalida et nulla. (S. C. C. 1. Febr. 1908. ad 5.). *) Juxta responsa S. C. Inquis. d. d. 17. Jan. 1872. et 17. Jan. 1877. prohibetur etiam „Missa de die" conjuncta cum solemnitate copulationis, si talis Missa considerari posset veluti Missa nuptialis. Bene itaque notandum : „catholica persona," in sensu decreti „Ne temere" (art. XI. §. 1.) et constitutionis „Provida" (inde a 19. Április 1908.), intelligitur: 1. aut persona catholice baptizata et" in religione catholica educata et nunquam ab illa aversa; 2. aut persona catholice baptizata, sed nunquam catholicam religionem professa; 3. aut persona catholice baptizata, sed mox ad haeresim aut schisma prolapsa; 4. aut persona etiam acatholica, quae acatholice quidem baptizata fuerat, sed per conversionem semel jam in grémium Ecclesiae redierat, mox tamen iterum ab illa defecit. „Mixta religio" spon'áorum itaque semper, secundum principia, heic sub 1—4. enumerata dijudicanda erit. Sub nomine „acatholicorum" veniunt etiam schismatici et haeretici rituum orientalium (S. C. C. 28. Mártii 1908. ad 2.), dummodo non fuerint catholice baptizati nec unquam cum Ecclesia catholica reconciliati (art. XI. §. 1.). VI. Constitutio „Provida" tantummodo valet pro natis in Hungaria et hic matrimonium contrahentibus. Privilégium igitur est et personale et locale, quod utrumque simul adesse debet. VII. Nomine Regni' Hungáriáé venit non modo Hungaria proprie dicta cum Transsylvania, sed etiam partes eidem adnexae, seu ornnes terrae ad coronam S. Stephani pertinentes ac proinde etiam Croatia, Slavonia, Civitas Fluminensis (Fiume); omnia itaque loca sub regimine Regis apostoliéi nunc constituta (Juxta expressum Secretarii Cong. De Sacramentis responsum die 5. Mártii dátum.). Cum igitur nexu decreti, tenore cujus constitutio Provida ad regnum Hungáriáé extenditur, haec pro norma agendi communicanda Vobis, Ven. Fratres, habemus: pláne confidimus Vos omni ope ac zelo adlaboraturos. ut Christifideles apto modo disponantur ad excipienda qua decet filiali