Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
— 55 — obedientia ac dociiitate ea, quae Apostolica Sedes ad legislationis unitatem in re matrimoniali assequendam statuere opportunuin duxerit. Non possumus simul Vos, Venerabiles Fratres, vehementer non exhortari, ut catholicos utriusque sexus fideles a mixtis connubiis, quantum possitis, absterreatis talesque nuptias prudenti sollicitudine antevertere et omni meliori modo impedire satagatis. Fundamentum enim matrimonii est charitas. „Quomodo potest congruere charitas — ait S. Ambrosius (De Abraham II. c. 9.) — ubi discrepat fides." Certe intima illa animorum conjunctio, qua conjuges una caro, unum cor et quasi una anima effici debent, sperari non potest, si in re gravissima et sacerrima dissensio habeatur, ita ut, quod altér summa veneratione colit ac frequentat, altén contemptibile videatur. Verum non tantum charitas admodum labili íündamento in hujusmodi matrimoniis superstruitur, sed ipsa etiam fides partis catholicae maximis periculis exponitur. Quotidiana experientia — proh dolor — sat superque docet indifferentismum religiosum per connubia mixta late propagari ac invalescere. Merito itaque Sancta Mater Ecclesia perpetuo damnavit atque interdixit ejusmodi connubia, utpote ipso jure naturali, in genere graviter prohibita, quod suam prolisque fidem'et salutem periculis objicere vetat, ac praeterea lege etiam positiva divina tam veteri (Deut. 7, 3.) quam nova indirecte salten improbata. Itaque, Venerabiles Fratres, tam publicis quam privatis serrnonibus, omni tamen cum discretione, caritate et mansuetudine, doctrinain Ecclesiae de mixtis connubiis opportune proponatis, ne unquam fiat, ut ob Vestram negligentiam illa a fidelibus tamquam innoxia considerentur, numerusque eorum periculose — proh dolor — crescens in dies augescere pergat. Quos de talibus nuptiis contrahendis meditari noveritis, moneatis atque adhortemini sedulo, ne consilium suum exequantur. Absit, ut dissentientes a nobis in fide charitate non prosequamur: sed edocendi sunt fideles, hanc ipsam charitatem, quae ex sese universalis est, limites habere a Deo praefixos, qui praeteriri nequeunt, quin ipsa charitas in vitium degeneret. Si qui tamen e fidelibus ab hujusmodi matrimonio ineundo prorsus desistere nollent, omnes Vestros conatus eo dirigite, ut pars catholica praescriptas cautelas et praesertim legalem securitatem de catholica omnis utriusque sexus prolis educatione praestando id efficiat, ut impedimentum matrimonii mixti dispensatione legitima removeatur et tale connubium coram Ecclesia licitum reddatur. Quoad illos vero, qui necessariis cautionibus non interpositis nec impetrata Ecclesiae licentia nuptias mixtas inierunt, singularem Vestram sollicitudinem exposcimus. Nullis studiis parcatis, ut Vestra diligentia, prudentia ac solertia errantes hasce oves ad saniorem mentem reducere illasque S. Matri Ecclesiae reconciliare queatis. De poenitentia talium nunquam desperandum, praesertim cum ipsa matrimonii, utut illicite contracti, validitas haud exiguum conversionis impedimentum removeat. Catholicos, qui dictas nuptias illicite ac temere iniverunt, opportuno tempore admoneatis in charitate Dei et patientia Christi, ut ad poenitentiam excitati damnum spirituálé sibi et futurae proli suae illatúm reparare conentur suisque satisfaciant obligationibus, ei imprimis, qua erga proles suas semper tenebuntur, ad catholicam videlicet illarum omnium educationem pro viribus procurandam. Quamvis enim leges civiles ac praesertim dispositiones scholares educationem catholicam ejusmodi prolium difficilem reddant, illám tamen impossibilem haud esse, quotidiana fere docet experientia. Plurimum certe in hac re a bona voluntate et zelo partis catho10*