Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
29 VII. Nr. 1478. Linguae latinae usus et cultura in seminariis commendatur Ordinariis Italiae. V ehementer sane dolemus quod accepimus linguam latinam in quibusdam Seminariis ita negligi, ut disciplinis non solum Philosophiae et Juris canonici, sed etiam ab ipsa universa Theologia remota esse videatur. Quod discipulis, iis praesertim qui subtiliori et exquisitiori ratione in magnis Lycaeis has disciplinas applicaturi sunt, maximum affért detrimentum. Ipsi quidem omittimus quantopere et expetenda et colenda ea esset a Clero — cui lit.teratum esse nunquam dedecuit — quippe cum latinae litterae secundum graecas ceterarum sint t'ons et fundamentum. At illud in primis, quod maximi momenti et ponderis est, notari atque animadverti volumus, linguam latinam jure meritoque dici et esse linguam Ecclesiae propriam. Et profecto hac lingua, si quando necessitas exigat Sacerdotes disjunctaruin diversarumquae civitatum colloqui et scribere inter se solent ad sensa mentis pandenda, quae aliter inter se pandere non possent. Hac lingua, in quam sacri libri veteris novique Testamenti versi sunt. Clerus canonicas recitat precationes, Sacrum facit omnesque sacros ritus et caeremonias, quas Liturgia praescribit, exequitur. Quin etiam hac lingua Suinmus Pontifex et sacra Consilia Ecclesiae negotiis curandis in litteris actisque ornnibus edendis utuntur. Accedit quod quos doctissimos libros Sancti Patres Ecclesiaeque Doctores latini scripsere, eos et huic linguae commendarunt. Sed praeterea lingua latina cum Philosophia, tum sacrarum disciplinarum lingua facile dicenda est. Cum enim ipsius vis et j natura ea sit, ^ ut aptissima existimetur ad difficillimas subtilissimasque rerum formás et notiones valde commode et perspicue explicandas, hac perpetuo usi sunt a média LITT. CIRC. 1909. quae vocatur aetate usque ad totum saeculum XVIII, eadeinque usque adhuc uti solent et scriptores in libris scribendis sive de Theologia sive de Jure Canonico, sive de ipsa Philosophia et magistri in iisdem docendis disciplinis. Quapropter, quum ex his quae diximus satis appareat summa sacrorum alumnis hujus linguae cognitione opus esse, hoc S. Consilium Studiis regundis etiam atque etiam hortatur cum magistros, ut ad normám Constitutionis Leonis PP. X. „Quod divina Sapientia," tit. VI, cap. 82—84. hac lingua disciplinas tradant, tum discipulos quo alacrius pleniusque, secundum Litteras Encyclias „Depuis le jour," die 8. mens. Sept. an. 1899. a Summo Pontifice Leone PP. XIII. datas. in hujus linguae studium incumbant, prout sacra studia potissimum apud Archigymnasia requirunt. Firma spe freti fore, ut Amplitúdó Tua omni ope et opere eniti velit, ut nostris his optatis quam optime satisíiat, dum Te oramus ut has litteras acceptas Nobis signihces, peculiari cum observantia Tibi omnia fausta a Deo 0. -M. adprecamur. Dátum e S. Congregatione Studiorum, Kai. Jul. a. 1908. Amplitudini Tuae Addictissimi: Franciscus Card. Satolli, Praef., L. f S. Ascensus Dandini, Secret. Coloczae, die 20. Mártii 1909. A nagyméltóságú vallás- és közoktatásügyi miniszter úrtól a nem katholikus hitfelekezetűektől követelt párbérjárandóságok tárgyában 1909. február hó 10-én 729. szám alatt a következő elvi jelentőségű határozat érkezett: „1907. évi július hó 1-én 2244. elnöki szám alatt a íőtisztelendő egyházi főhatóságokhoz intézett köriratomban volt szerencsém jelezni azt az elhatározá1024. sz. Párbért másvallásúak általában nem kötelesek fizetni.