Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
— 34 — coaptatum: ardenter enim amantium hoc est." 1 Simili prorsus modo sentit etiam S. Cyrillus Hierosolymitanus, dum seribit : 2 „Ipsa b. Pauli doctrina abunde sufficere videtur, ut certam vobis dedivinis mysteriis fidem faciat, quibusdigni redditi, concorporei, ut ita dicam, et consanguinei Christi facti estis . . . Nam in specie panis dat nobis corpus, et in specie vini dat nobis sanguinem: ut cum sumpseris,gustes corpus et sanguinem Christi, factus ejusdem corporis et sanguinis particeps. Sic enim efficimur Christiferi, hoc est Christum in corporibus nostris ferentes, cum corpus ejus et sanguinem in membra nostra recipimus: sic secundum beatum Petrum, divinae naturae consortes reddimur." 3 Intima vero haec corporalis conjunctio nostra cum Christo imago'est spirituális illius unionis, quam Dominus vobiscum inire vult. Mox, ut Illum recipimus et Ejus membra efficimur, spiritus Ejus incipit nos vivificare. Fit anima animae nostrae et vita vitae nostrae, ut verissime cum S. Paulo dicere possimus: „Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus," 4 in me cogitat, loquitur, in me amat, patitur, agit. Quam magnó igitur amore erga Christum sacra communio nos accendere debet, dum nos tam intimé cum Jllo conjungit, ut unum quodammodo corpus et una anima cum Illo efficiamur. Altér effectus s. communionis est, quod in nobis spirituálém vitám nutriat et conservet. Dicit enim Dominus: „Hic est panis de coelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita." 5 Quotiescunque nempe Christus de eucharistia sermonem instituit, semper vitám nobis promittit, ut nos tali ratione ad 1 Honi. 61. ad pop. Antioch. 2 Cateches. mystag. 4. 3 2. Petr. 1, 4. 4 Gal. 2, 20. 5 Joan. 6, 50 — 52. vivifici hujus sacramenti frequentationem alliciat. Vita vero, quam divinus Salvator per eucharistiae sumptionem nobis largitur, est vita Ipsius, vita supernaturalis, vita humilitatis, mansuetudinis, patientiae, verbo vita omnis generis virtutum et bonorum operum, quam Christus nobis per sacram communionem confert, ut nos Sibi similes efficiat. Tertius s. communionis effectus in eo se manifestat, quod per eam interius mundemur. Est enim SS. eucharistiae Sacramentum — teste concilio Tridentino — „antidotum, quo liberamur a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservamur." 1 Huic Concilii doctrinae conformiter saepius citátum S. C. C. decretum nro 3-o ita argumentatur: „Etsi quam maximé expediat ut frequenti et quotidiana Communione utentes, venialiter peccatis, saltem plene deliberatis, eorumque effectu sint expertes, sufficit nihilominus, ut culpis mortalibus vacent, cum proposito se nunquam in posterum peccaturos: quo sincero animi proposito fieri non potest, quin quotidie communicantes a peccatis etiam venialibus, ab eorumque affectu sensim se expediant." Eandem prorsus veritatem jani S. Ambrosius his verbis expressit: „Quotiescunque eucharistiam accipimus, mortem Domini annuntiamus. Si mortem annuntiamus, annuntiamus remissionem peccatorum. Si quotiescumque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur; debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata dimittantur. Qui semper pecco, semper debeo habere medicinám," 2 Quartus effectus, quem s. communio, praesertim si saepius sumatur, producit, est, quod in nobis ignem pravarum passionum extinguat, animam corroboret eamque coelesti pulchritudine exornet. Monet enim 8. Cyrillus Alexandrinus, ut nos magna cum 1 Sess. 13. c. 2. 2 De Sacramentis lib. 4. c. 6. nr. 28.