Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 35 — pietate ad sumptionem SS. Eucharistiae prae­parernus „quae — mihi crede, inquit — non mortem solum, verum etiam morbos omnes 1 depellit. Sedat enim, cum in nobis maneat Christus, saevientem membrorum no­strorum legem: pietatem corroborat, pertur­bationes animi extinguit, aegrotos curat, collisos redintegrat: et sicut bonus pastor, qui animam suam pro ovibus posuit, ab omni nos erigit casu." 2 8. Cyprianus Thiba­ritanos ad martyrium exhortans, seribit: „Gravior nunc et ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta et virtute robusta parare se debeant milites Christi, conside­rantes idcirco se quotidie calicem sanguinis Christi bibere, ut possint et ipsi propter Christum sanguinem fundere." 3 S. Chrysostomus vero pro aurea sua eloquentia ita de potione sanguinis Christi disserit: „Hic sanguis in nobis regiam floridamque exhibet imaginem, pulchritudinem parit incredibilem, animae nobilitatem marcescere non sinit, dum frequenter irrigat et nutrit. Hic sanguis digne acceptus, daemones procul pellit, angelos ad nos advocat, ipsumque angelorum Dominum. Hic sanguis salus animarum nostrarum est: hoc abluitur anima, hoc or­natur, hoc incenditur, hic igne splendidi­orem mentem nostran reddit, hic sanguis effusus coelum pervium fecit . . . Atten­damus igitur nobis ipsis, dilecti, cum tantis fruamur bonis; et cum turpe quidpiam loqui subit animam, vei quando ira, vei pravo quopiam affectu nos corripi cernimus, nobis­cum reputemus, quibus dignati simus bene­ficiis, quem Spiritum acceperimus. Haec cogitatio nostros temperabit affectus." 4 Pro coronide libet hic afferre testimonium pii cujusdam seriptoris antiqui de frequenti s. communione egregie tractantis, qui in conclusione praeclari operis sui inter alia 1 Spirituales utique imprimis, sed quandoque etiam corporales. 2 Lib. 4. in Joann. cap. 17. 8 Epist. 56. nr. 1. * In Joann. homil. 46. §. 3-4. haec habét: „Nihil restat amplius, quod de usu (frequentioris nempe s. communionis) dicamus, sed concludentes, breviter aliquot magnós atque admirabiles effectus comrne­morabimus, quos in quibusdam hominibus vidi et observavi, qui mihi familiares fuere, et quorum vita et conversatio mihi fűit satis perspecta. Inter alios novi quasdam mulieres immundissimas antea et impuris­simas, luxuriae mancipia, et in voluptatibus carnis immersas, quae resipiscentes postea, cum Sacram Communionem frequentare coepissent, paucis admodum septimanis ad eam castitatem pervenerunt, ut tamquam odoriferae hostiae odorem darent suavitatis in conspectu Domini. Novi conjugatos non­nullos, qui virtute et frequentia sanctissimi hujus sacramenti, exiguo temporis spatio, ita fomitem libidinis, carnisque pruritum extinxerunt, ut multis annis sine actu ma­trimoniali inter sese vixerint, qui quidem in carne vitám ducebant angelicam sine peccato et sine magna carnis molestia. Quid de quibusdam blasphemis, crudelibus et furiosis hominibus atque aleatoribus dicam ? qui postquam coeperunt frequenter confiteri et communicare nondum elapsis duobus men­sibus integris, vitia sua deseruerunt, ad virtu­tes et meliorem vitae frugem conversi sunt. Alii iterum antea pláne impatientes et tam­quam rabidi, superbi quoque et inquieti, animisque perturbati, exiguo temporis spatio, postquam communionem frequentarunt, ad tantam patientiam, humilitatem et cordis tranquillitatem venerunt, quod alii pláne homines esse putabantur. Nonnulli gravibus infirmitatibus detenti, cum nulla medicorum arte vei ope sanari potuiissent, tandem vir­tute frequentis communionis pristinae sani­tati sunt restituti. Multos alios vidi in morbis suis patientissimos, qui singulari constantia et fortitudine gravissimos dolores et tormenta ferebant. Multi vero ex illis appropinquante mortis hora, cum tanta quiete et animi tranquillitate ex hoc saeculo deces-

Next

/
Thumbnails
Contents