Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 33 — perdurantes unanimiter in templo, et fran­gentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis." 1 Sub quotidiana vero fractione panis, quae ob defectum ecclesiarum et propter magnum fldelium numerum, passim in domibus pri­vatis celebrabatur, juxta communem SS. Patrum et exegetarum interpretationem, ss. missae sacrificium et s. communionem esse intelligendum, neminem latét. Unde patet primos christianos, quantum per adjuncta licuit, se quotidie pane vitae refecisse. Idem mos perseveravit etiam durantibus saevis persecutionibus. Fideles de regula nocte conveniebant, ut simul orarent, sacra mys­teria celebrarent et semet fruitione panis eucharistici confortarent. Haud raro etiam corpus Dominicum, pretiosis mappis sericis involutum, secum domum portabant, ut ingruente persecutione ex ejusdem mandu­catione supernaturales vires et patientiam ad perferenda crudelia tormenta haurirent. Et quamvis Ecclesia catholica seriori­bus temporibus refrigescente jam christia­norum charitate id solum quod minimum est lege lata sub gravissima poena praeci­piebat, ut nimirum fideles saltem semel per annum ad sacram synaxim accederent; nun­quam tamen destitit frequentiorem s. com­munionis usum laudare et commendare. 2 Quid vero hodie Ecclesia catholica hac de re sentiat, facile colligitur ex supra lau­dato S. C. C. decreto, jussu et auctoritate SS. D. N. Pii PP. X. edito, in quo San­ctissimus Páter totus in eo est, ut antiquum quotidianae communionis morém inter ca­tholicos instauret. Idem Sanctissimi Patris nostri desiderium apparet etiam ex S. Con­gregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae rescripto, die 14-a Februarii 1906. emanato, vi cujus conceditur, ut per quo­tidianam vei quasiquotidianam communio­nem omnes obtineri possint indulgentiae, 1 Act. 2, 46. 8 Confer. Conc. Trid. sess. 22. cap. 6. quae praeviam SS. Eucharistiae Sacramenti sumptionem exigunt, absque onere hebdo­madariae confessionis. 1 „Nec mirum — ait Concilium Provinciáié Colocense, anno 1863. celebratum — tantam esse sollicitudinem Ecclesiae, ut fideles sacra communione fre­quentius reficiantur. Hoc enim Sacramen­tum vigorem quendam spirituálém tribuit, quo tentationibus obsistimus, quodve veni­alia delet, a mortalibus praeservat, fidem auget, spem roborat, cbaritatem perficit, su­pernam consolationem et gratiae sanctifi­cantis incrementa tribuit, adversus tentatio­nes praestat robur, mentem affiictam erigit, in adimplendis vocationis officiis efficaciter juvat, domesticam pietatem alit, universae denique Ecclesiae laetiorem indit faciem." 2 3. E citatis concilii Colocensis verbis nóvum colligitur frequentioris s. commu­nionis argumentum, sive motívum, saluber­rimi nempe pii hujus exercitii effectus et ingens animarum lucrum inde resultans. Primus autem salutaris effectus, quem sacra communio in anima debite praeparata pro­ducit, est, quod sacra communio nobis amo­rem Jesu Christi simul cum omnibus meritis suis comparet, dum nos cum Illo intimé conjungit. Duae enim res fundamentum om­nis amoris constituunt, vinculum nempe sanguinis — puta inter patrem et filium, fratrem et sororem — et unió cordium, qualis esse sólet inter amicos et conjuges. Intimior autem carnis et sanguinis conjunctio neque cogitari potest, quam illa, quae inter Christum et nos pie communicantes inter­cedit, dum sanctissimum corpus et sanguinem ejus quodammodo in nostram substantiam transmutamus. Teste enim S. CJirysostomo: „Unum corpus (cum Christo) efficimur: membra, inquit, ex carne ejus, et ex ossibus ejus . . . Propterea semetipsum nobis immi­scuit, et corpus suum in nos contemperavit, ut unumquid simus tamquam corpus capiti 1 Vide Circ. Litt. de an. 1906. pag. 64. Nr. 1487. 2 Vide hujus Concilii Acta tit. VI. cap. X. pag. 205.

Next

/
Thumbnails
Contents