Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 32 nionem paschalem praeparant, ejusmodi ad­monitiones et libentius audiunt et alacrius exsequuntur. Quem in finem rationes quasdam fre­quentem sacram communionem suadentes heic breviter perstringere libet, ut eas, aut his similes pro re nata, praesertim sacrato hoc tempore, populo fideli, curae vestrae pastorali credito, uberius exponere, eumque harum ope ad tam salubre exercitium pie frequentandum pro vestro in Dei glóriám et animarum salutem zelo quam efficacis­sime excitare satagatis. * 1. Inter argumenta autem, quae frequen­tiorem, imo pro re nata quotidianum, SS. Eucharistiae usum suadent, primum et va­lidissimum est Christi Domini, divini ejus­dem institutoris, voluntas, his verbis ex­pressa: „Amen, Amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et bi­beritis ejus sanguinem, non habebitis vitám in vobis." 1 Suapte intelligitur per vitám heic non naturalem, sed supernaturalem animae vitám intelligi, quam tunc posside­mus, dum per gratiam sanctiflcantem cum Deo, fine nostro ultimo, conjuncti sumus. Hanc vero supernaturalem vitám juxta su­pra citata divini Salvatoris verba in nobis conservare non possumus, si panem vitae, sacrum nempe ejus corpus et sanguinem, per frequentem communionem manducare negligimus. Cujus ratio illa est, quia inde a pueritia nostra, a primo nempe rationis usu, continuis peccandi periculis obnoxii sumus. Undique enim nos animae nostrae hostes, diabolus, mundus et caro obsident, ut nos peccatoruin vinculis constringant, quorum unicum ad animae vitám exstin­guendam sufficit. Contra haec vero spiri­tuális vitae pericula coelestis animarum nostrarum Medicus tamquam efficacissimum, imo unicum, remedium sanctissimi corpo­1 Joan. 6, 54. ris et sanguinis sui sumptionem commendat utpote, quae intimam nostram cum Illo conjunctionem jugiter conservat. „Qui raan­ducat — inquit — meam carnem et bibit raeura sanguinem, in me manet et ego in illo .... Hic est panis, qui de coelo de­scendit .... Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum." 1 Ab illo igitur momento, quo puer aut puella illám mentis maturitatem assequun­tur, ut sublimem sanctissimi Sacramenti dignitatem intellectu assequi et semet ad Ejus dignam sumptionem convenienter di­sponere queant: incipit pro quovis homine inevitabilis obligatio vitám animae suae spi­rituálém coelesti hoc pabulo jugiter alendi et conservandi. Quae obligatio deinde tractu temporis eo strictior et urgentior in dies évadit, quo gravioribus homo aduitus vitae quotidianae curis et laboribus distenditur, quove majoribus per haec impedimenta sa­lutis perdendae periculis exponitur. Christianus igitur, qui coelesti hoc re­medio raro tantum et negligenter utitur, non diu vitám animae suae conservabit, quia destituitur caritate erga divinum suum Sal­vatorem, de qua S. Joannes apostolus seri­bit: „Qui non diligit, manet in morte." 2 Certum igitur est, Deum incarnatum a fidelibus strictissime exigere, ut ad sumen­dum sanctissimi Corporis et sanguinis Sa­cramentum crebrius accedant, eisque, qui hoc facere negligunt, aeternam damnatio­nem minatur. 2. Idem postulat a nobis S. Mater Eccle­sia catholica a Spiritu S. illustrata. Primis aerae Christianae saeculis nullám Ecclesia de sumptione eucharistiae dabat legem. Ze­lus enim primorum christianorum tantus erat, ut nullo indigerent ad frequentandum coeleste convivium externo stimulo. Legi­mus enim de Christianis tempore apostolo­mul viventibus, quod: „Quotidie quoque 1 Joan. 6, 57-59. a 1. Joan. 3, 14.

Next

/
Thumbnails
Contents