Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

22 Nr. 270. Themata theologica pro anno 1908. elucu­branda. Pro anno currenti 1908. Venerabili et Ho­norabili Clero Curato sequentia pro elucubra­tione proponuntur themata: Semestri I. a) € Studio j3iblico )\ntiqui £estamenenti: Exponantur verba prophetiae Balaami de stella ex Jacob, Numeri 24, 17—19. et probetur praedictionem hanc non in Davide, sed in Messia proprie et ad litteram esse impletam. b) € ZTheologia jVíorali: Titius, in via ferrea cura subito infor­tunium accideret, statim concepit hoc vo­tum: „Si salvus évadain, promitto me fore Trappistam" ; quo voto vix concepto, cur­rus, in quo ipse est, separatus ab aliis, qui in profundum ruunt, subsistit incolumis. Quod cum videt Titius, promissi ipsum poenitet. Nihilominus votum exsequitur. Ve­rum decurrente anno novitiatus vitae au­sterae taedio affectus adeo se negligenter habét in legibus ordinis servandis, ut a su­perioribus mox dimittatur. Putat autem Ti­tius se voto suo satisfecisse. Hinc quaeritur: 1) Quaenam requirantur ad validitatem voti, et quid de voto Titii censendum ? — 2) An Titius per dimissionem ex religione a voto ljberetur, et quid, si sponte sua di­scessisset? — 3) Quisnam vota commutare et dispensare possit? c) € Jure Canonico: Cajus et Cornelius fratres ducere vo­lunt prior Annám, posterior Bertham soro­res. Sponsalibus initis, Cajus id efficit, ut sponsae mutentur eo quod ita singulorum aetati magis conveniat, re vera autem, quia ipse cum Bertha peccaverat. Cajus igitur Bertham ducit, sed, matrimonio nondum consummato, eligit vitám religiosam. Quo facto Bertha, ne per complures annoscaelebs manere debeat, a summo pontifice petit et obtinet dispensationem a vinculo matrimo­nii rati, atque restaurato amore Cornelii, huic nubit. Cajus, novitiatu fere elapso, religionem deserit atque nunc loco Annae ducere tertiae sororis filiam proponit. Quae­ritur: 1) quid sit impedimentum affinitatis et inter quos exsistat ? -— 2) Quid impedi­mentum publicae honestatis et quos affi­ciat? — 3) An et quaenam adsint impedi­menta inter personas in casu designatas? A quonam dispensatio eorum petenda? et conficiatur libellus supplex pro dispensatione obtinenda. Semestri II. d) € Cheologia pogmatica Speciali: „Doctrina, quae tenet Beatissimam Vir­ginem Mariam, in primo instanti suae Con­ceptionis, fuisse, singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Jesu Salvatoris humani generis, ab omni originális culpae labe praeservatam immu­néin, est a Deo revelata; atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque cre­denda." — Pius IX. Const. „Ineffabilis Deus." e) € Studio jMblico jNfovi testamenti: Exponatur pericopa evangelica Domi­nicae IV. post Pascha, Joannis 16, 5—15. f) <£elkipásztorkodástanból: Fejtessék ki, 1) mily lelki károk szár­maznak a hitetlen és erkölcstelen iratok és újságok olvasásából az olvasóra, a család tagjaira és a velük érintkezésben levő em­berekre ? 2) Mit tegyen a lelkipásztor a rossz újságok olvasásának megakadályozására a) a szószéken, b) a hívekkel való magán érintkezései alkalmával, c) a társaskörök és egyletekben ? 3) a) Mily kötelességei vannak a katho­likus híveknek a rossz iratokkal szemben ? b) Szabad-e nekik oly egyletek tagjaiul inaradniok, amelyekben rossz újságokat is járatnak ? c) A fegyelem és a testvéri intés

Next

/
Thumbnails
Contents