Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
— 19 — admodum parum valent argumenta ex ad- | junctis viri petita, v. gr. quod sit pauper, deformis, prolibus gravatus et quae sunt similia; quum experientia constet virum utut ejusmodi defectibus laborantem in invenienda uxore vix unquam frustra quaerere. Possunt certe quandoque etiam ex adjunctis viri causae coadjuvantes adduci, quando nempe sola causa canonica minus sufficiens in casu videtur, de regula tamen oratricis conditio attendenda est; nisi ipsum bonum commune, v. gr. evitatio aut cessatio scandali, incestuosi concubinatus, matrimonii mere civilis etc. dispensationem suadeat. Quod superest, DD. Parochos monitos esse volo, S. Sedem Apostolicam, si de dispensatione in secundo aequali consanguinitatis gradu agatur, periculo matrimoriii mere civilis, ut unicá causá, passim contentam non esse, sed in hujusmodi casibus identidem respondisse: „coadjuventur aliae causae." Meminerint igitur Domini Parochi in recursibus pro dispensatione in tam propinquo consanguinitatis gradu, alias etiam praeter periculum matrimonii mere civilis, causas, coadjuvantes, etiamsi non stricte canonicas, proferre. Nam gratiá dispensationis, praecipue in tam magni momenti impedimento, minimé digni sunt illi, qui denegatá dispensatione, in matrimonio mere civili vivere parati sint. 2. Nec pauciores defectus inveniuntur in recursibus, quando significari oportet, an dispensatio urgens sit. Notum vero est e litteris circularibus a. 1898. (pag. 15.) sub nro 509. iteratim editis, quod ipse in impedimentis gradum I. vei II. consanguinitatis vei affinitatis attingentibus, vigore facultatum apostolicarum dispensare tunc soluinmodo valeo, si dispensatio urgens sit, seu si tempus non suppetat ad S. Sedem Apostolicam recurrendi. Quamobrem Domini Parochi in his casibus clare designare debent terminum, ultra quem dispensatio absque gravis mali periculo (e. gr. actus civilis) differri nequeat. Atqui in designando hujusmodi termino, recursus matrimoniales nimium quantum defectuosi inveniuntur. — Quorundam exempla proferam verborum, ex quibus nequaquam sciri potest an tempus supersit Romám securrendi necne? „Huiniliter oro, ut dispensationem et quidem quo prius concedere dignetur." „Timendum, ne si dispensationem cito (hamarosan) non accipiant, etc." „Casus est urgens."— Totidem expressiones adeo vagae, ut casum in sensu praefato urgentem esse nequaquam demonstrent. Item „Oratores — inquit — post elapsum tempus promulgationis civilis statim peragent actum civilem." Sed utrum hae promulgationes jam inceptae sint vei quandonam incipient, non dicit. „Optandum est — inquit alius — ut dispensatio usque ad hanc et hanc diem praesto sit." — Sed quare sit optandum? an ultra hunc terminum periculum gravis damni immineat non commemorat. „Dispensationem ad surnmum infra 2 hebdomadas concedere dignetur." — Sed an haec petitio justa sit, minimé per se apparet. Denique casum urgentem in se non reddit concubinaria oratorum cohabitatio de facto jam inita; non enim dispensatio concubinariis urgens est, sed separatio; utpote qui vei ad ipsum matrimonii sacramentum digne suscipiendum, ad tempus separari debent, si hoc fieri possit. 3. Quod autem recursus pro dispensatione in mixta religione exhibitos attinet: monentur Domini Parochi, me neque in his casibus dispensare posse absque justis gravibusque causis, quae in ipso etiam facultatis meae instrumento expresse requiruntur. Reversales, quae sic dicuntur, de prolibus nempe catholice educandis, pertinent quidem ad cautiones seu conditiones ab ecclesia