Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 20 — postulatas, sed causam dispensandi per se nondum constituunt. Itaque nulla dispensandi causa inveni­tur e. gr. in hujusmodi verbis: „Oratores de prolibus utriusque sexus catholice edu­candis contractum inierunt; quapropter pre­cor, ut cum illis in mixta religione dispen­sare dignetur," vei „Quoniam orator acatho­licus reversales dedit: humillime peto, ut etc." — Neve quis dicat, in hujusmodi casibus periculum matrimonii mere civilis subintelligi. Non enim movent Ordinarium 1 ea quae parochus scribendo cogitat, sed ea tantum, quae claris verbis exponit. Nec sane difficile est justam quandam gravemque rationem proferre, si talem adesse parochus ipse sciat. * His igitur, quae dicta sunt solertiae vestrae commendatis spero fore, ut recur­sus dispensationales in futurum majori cum curá, haud quidem multis sed accuratis verbis exarentur. Coloczae, die 9. Januarii 1908. Julius m. p. archiepiscopus.

Next

/
Thumbnails
Contents