Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 18 — narium ex his verbis satis intellexisse peri­culum matrimonii mere civilis subesse; quum tamen Ordinarius potius debeat prae­sumere oratores, ut ut jam — haud recíe quidem — in foro civili rein componere inceperint, nequaquain tamen paratos esse, dispensatione ecclesiasticá denegatá, in solo matrimonio civili permanere. Itaque parochi est supra citatis verbis pro re nata clare adjicere haec vei similia: „et oratores adeo fragiles sunt, ut merito timendum sit, ne denegatá dispensatione, matrimonium mere civile contrahant." Aliud exemplum. Quidam pro causa protulit hoc: „Si oratores dispensationem non obtinuerint, conjunctione mere civili debebunt (kénytelenek lesznek) esse con­tenti." — Quomodo vero parochus ad ne­cessitatem matrimonii provocare potest ?! ubi e contrario fideles, non obtentá dispensa­tione, non ad matrimonium civile convo­lare, sed potius a voto matrimonii resilire obligati sint. Expressio itaque illa valde in­considerate prolata est et causam canoni­cam nequaquam constituit. Quodsi parochus nefors periculum matrimonii civilis indicare intendit: quare, quaeso, non clara sed hu­jusmodi inepta verba adhibuit? — Idem valet etiam de sequenti „causa": „Quum jam — inquit — coram offtciali civili se­met pro contrahendo matrimonio insinua­verint: amplius resilire non • possunt." — Cur non possent? Aliquis pro unica causa dispensandi hoc protulit: „Quum oratori virtutes de­functae uxoris apprime notae sint: persua­sum habét fore ut cum sorore defunctae uxoris aeque beatam ducat vitám." — Valeat quidem haec causa pro oratore, cur hanc mulierem aftinem potius quam aliam ducere optet; sed Ordinarium non desideria nubentium, sed causae canonicae moveant oportet. Item quidam parochus, periculo ma­trimonii mere civilis ut unicá causá cano­nica, eoque satis ambiguis verbis prolato, ad clariorem semet exprimendi rationem provocatus „non sum — inquit ----- ausus oratores interrogare, an periculum matri­monii mere civilis subsit; ne hujusmodi sciscitatione illos ad peccaminosa conamina ipse quodammodo provocarem." — Jam quis quaeso Ordinarius in tali casu dispen­sationem concesserit ?! dum causam cano­nicam nec ipse parochus audeat asserere. - Caeterum in hoc casu alia quoque ina­nifestatur parochi imperitia; acsi nempe oratores de intentione mere civiliter con­trahendi directe interrogandi essent! Alia inepta causa prolata est haec: „Oratores denegatá dispensatione, forsitan mere civiliter jungerentur." — Quod „for­sitan" evenire potest, nondum est proba­bile, adeoque dispensandi causam non con­stituit. Nec denique in his verbis invenitur causa canonica: „ Optandum est, ut post actum civilem coram ecclesia quoque sta­tim contrahant." -— Vera quidem haec sunt; sed non demonstrant certo fore vei probabiliter eventurum esse, ut actus civi­lis. etiam non obtentá dispensatione eccle­siasticá peragatur. Parochus quidem potuit ipse tale periculum videre in casu: sed quod parocho patet, Ordinario non liquet, nisi clare exponatur. Et haec quidem de causis canonicis clare et non ambigue proferendis dixisse sufficiat. Quum vero heic de causis cano­nicis sermo incidit, in memóriám DD. Pa­rochis revoco, ejusmodi causas a potiori oratricem respicere. Ecclesia nempe id op­tat, ut quaevis honesta puella, — nisi ad statum virginalem semet vocatam sentiat — paris conditionis virum obtineat. Quum autem ex ipsa rei natura pateat hoc respectu con­ditionem viri multo favorabiliorem esse quam mulieris, suapte sequitur ecclesiam in di­spensationibus concedendis potius oratrici quam oratori favere. Nihil ergo passim, vei

Next

/
Thumbnails
Contents