Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

173 Nr. 5675. Dubia circa decretum de sponsal. et matrim. ^ v A. ~Dubia. I. Utrum ad valida ineundn spon­salia partes teneantur subsignare scripturam unico contextu cum parocho seu Ordinario aut cum duobus testibus; an potius suffi­ciat ut scriptura, ab una parte cum parocho vei cum duobus testibus subsignata, remit­tatur ad alteram partém, quae vicissim cum parocho vei cum duobus testibus subscribat. II. An ad sponsalium validitatem in scriptura sit apponenda data, seu adscriptio diei, mensis et anni. III. An vi decreti Ne temere, etiam ad matrimonia mixta valide contrahenda, ab Ordinario vei a parocho exquirendus et ex­cipiendus sit contrahentium consensus. IV. Utrum ad valide et licité matri­moniis adsistendum, ad tramitem art. VT. decreti, requiratur semper delegatio speciá­lis, an vero sufficiat generális. V. An in locis dissitis, ad quae mis­sionarius singulis mensibus non venit — in quibus tamen, si peteretur, haberi pos­set, et vei ad eum aut ad alium missiona­rium, qui sit parochus in sensu decreti, absque gravi incommodo possent accedere sponsi — matrimonia contracta sine missio­narii seu parochi praesentia retinenda sint uti valida. VI. Utrum ratione momentanei, inopi­nati et fidelibus prorsus incogniti transitus per aliquem locum, a quo jam a mense missionarius abest, interrumpi dicenda sit illa rerum, condicio, de qua in art. VIII. decreti. VII. An et quomodo annuendum sit petitionibus Ordinariorum Sinensium, qui ob peculiares illius regionis conditiones po­stularunt: l-o exemptionem a praescriptio­nibus decreti in sponsalibus ineundis; 2-o dispensationem a praesentia parochi et quan­doque etiam testium, sive in matrimoniis ex dispensatione contrahendis a baptizatis LITT. CIRC. 1908. XXII. cum non baptizatis, sive in matrimoniis inter catholicos, qui sub paganorum pote­state sunt constituti. VIII. Utrum subditi dioecesis Dama­ensis, in dioecesi tamen Bombayensi com­morantes, et e converso subditi dioecesis Bombayensis degentes in dioecesi Dama­ensi, ut validum et licitum ineant matri­monium, teneantur se sistere dumtaxat co­ram parocho personali vei possint etiam coram parocho territorii. IX. An et quomodo providere expediat casui, quo parochi a lege civili graviter prohibeantur quominus matrimoniis fidelium adsistant nisi praemissa caeremonia civili, quae praemitti nequeat, et tamen pro ani­marum salute omnino urgeat matrimonii celebratio. Resolutiones. Et Emi Patres S. C. Con­cilii in plenariis comitiis diei 27. Julii 1908. respondendum cenfeuerunt: Ad I. Affirmative ad primam partém, negatíve ad secundam. Ad II. Affirmative. Ad III. Affirmative, servatis ad liceita­tem quoad reliqua praescriptionibus et in­structionibus S. Sedis. Ad IV. Quoad delegationem nihil esse immutatum, excepta necessitate eam faci­endi sacerdoti determinato et certo, ac re­strictam ad territórium delegantis. Ad V. Negatíve. Ad VI. Negatíve. Ad VII. Quoad primum negatíve. Quoad secundum, concedendam esse iisdem Ordi­nariis facultatem dispensandi a forma sub­stantiali matrimonii pro casibus tantum verae necessitatis, cum potestate hanc facultatem etiam habitualiter subdelegandi missionum rectoribus; facto verbo cum SSmo. Ad VIII. Dilata. Ad IX. Non esse interloquendum. 99

Next

/
Thumbnails
Contents