Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
174 Nr. 5676. De libri Isaiae indole et auctore. Eadem autem die SSmus Dnus Noster Pius PP. X., audita relatione infrascripti Secretarii, supra recensitas resolutiones ratas habere et approbare dignatus est, contrariis non obstantibus quibuscumque. f Vincentiusj Card. Episc. Praenest. Praefectus. B. Pompili, Secretarius. Coloczae, die 28. Novembris 1908. X ropositis sequentibus dubiis Commissio Pontificia de Re Biblica sequenti modo respondit: Dubium I. — Utrum doceri possit, vaticinia quae leguntur in libro Isaiae, — et passim in Scripturis, — non esse veri nominis vaticinia, sed vei narrationes post eventum confictas, vei, si ante eventum praenuntiatum quidpiam agnosci opus sit, id prophetam non ex supernaturali Dei futurorum praescii revelatione, sed ex his quae jam contigerunt, felici quadam sagacitate et naturalis ingenii acumine, conjiciendo praenuntiasse ? R. Negatíve. Dubium II. — Utrum sententia quae tenet, Isaiam ceterosque prophetas vaticinia non edidisse nisi de his quae in continenti vei post non grandé temporis spatium eventura erant, conciliari possit cum vaticiniis, imprimis messianicis et eschatologicis, ab eisdem prophetis de longinquo certo editis, necnon cum communi SS. Patrum sententia concorditer asserentium, prophetas ea quoque praedixisse, quae post multa saecula essent implenda? R. Negatíve. Dubium III. — Utrum admitti possit, prophetas non modo tamquam correctores pravitatis humanae divinique verbi in profectum audientium praecones verum etiam tamquam praenuntios eventuum futurorum, constanter alloqui debuisse auditores non quidem futuros, sed praesentes et sibi aequales, ita ut ab ipsis pláne intelligi potuerint; proindeque secundam partém libri Isaiae (cap. XL—LXVI), in qua vates non Judaeos Isaiae aequales, at Judaeos in exilio babylonico lugentes veluti inter ipsos vivens alloquitur et solatur, non posse ipsum Isaiam jamdiu emortuum auctorem habere, sed oportere eam ignoto cuidam vati inter exules viventi assignare ? R. Negatíve. Dubium IV. — Utrum ad impugnandam identitatem auctoris libri Isaiae, argumentum philologicum, ex lingua stiloque desumptum, tale sit censendum, ut virum, gravem, criticae artis et hebraicae linguae peritum, cogat in eodem libro pluralitatem auctorum agnoscere ? R. Negatíve. Dubium V. — Utrum solida prostent argumenta, etiam cumulative sumpta, ad evincendum Isaiae librum non ipsi soli Isaiae, sed duobus, imo pluribus esse tribuendum ? R. Negatíve. Die autem 28. Junii anni 1908., in Audientia ambobus Rmis Consultoribus Ab Actis benigne concessa Sanctissimus praedicta responsa rata habuit ac publici juris fieri mandavit. — Fulcranus Vigouroux, P. S. S. — Laurentius Janssens, 0. S. B. Consultores ab Actis. — Romae, die 29. Junii 1908. Coloczae, die 28. Novembris 1908. URBIS ET ORBIS. Dolor es Virginis Deiparae etsi duplici festő in universa Ecclesia per annum recolantur, videlicet Feria sexta post Dominicam Passionis ac Dominica tertia Septembris; utrumque tamen festum mobile Beatae Máriáé Virginis, utpote secundarium, sub ritu duplici tantummodo majori celebratur. Quo vero ejusdem Virginis Perdolentis cultus augeatur, et fidelium pietas gratique animi sensus magis magísque foveantur erga miserícordem humani generis ConredemptriNr. 5677. Decretum quo festum Septem Dolorum B. M. V. Dominicae tertiae Septembris affixum, ad ritum duplicem II. classis elevaturpro universa Ecclesia.