Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

6-o. Judicium de petítione, utrum ea admitti possit necne, edetur a Cardinali a Secretis S. C. Consistorialis, audito con­grcssu; qui, ut magis explorata sit candi­dati doctrina, poterit ipsum experimento sub­jicere, prout melius judicaverit. 7-o. Nihil obstat quominus Ordinarius procuratorem eligat virum nondum in album relatum; qui tamen, ante quam exerceat mandatum, inscriptionem postulabit. Hoc autem in casu Ordinariorum pru­dentiae relinquitur ante videre, num cui forte abstaculo propositus procurator esse possit obnoxius, ne sese repulsae periculo objiciant. 8-0. Praeter inscriptionem in album, ut quis publicus habeatur et stabilis pro­curator dioecesanus, necessario requiritur justum Ordinarii mandatum ab adlecto ex­hibendum, cujus mandati authenticum exem­plar apud Officium a Secretis Consistorialis Congregationis deponetur. 9-o. Munerum a procuratore dioece­sano explendorum haec summa est: curare ut epistolarum commercium inter Aposto­licam Sedem et Episcopum, de omnibus dioecesis negotiis, rite et cum fide proce­dat; ea referre, de quibus Officio alicui praepositi, in rebus ad ipsum pertinentibus, eum sint percontati; in cognitione versari negotiorum, quae apud varia Sanctae Se­dis Officia evolvuntur spectantque dioece­sim, cujus habét ipse procurationem. 10-o. Quae scripta data sint obsignata, inviolata transmittenda sunt; neve procu­rator unquam ullave de causa sibi fas esse ducat ea resignare. Qua in re cujusvis ge _ neris culpa censebitur gravis. 11-o. Circa res omnes dioecesis, qua­rum, ratione sui muneris, notitiam accepe­rit, nisi agatur de re publica et notoria, procurator secreto officii tenetur. Hujus legis violatio culpae gravis instar habebitur. 12-0. Procuratoribus interdicitur ne lit­teras passim dimittant adclientum aucupium, exhibentes faciliores conditiones aut similia. 13-o. Nemini procui'atori licet pro sua opera majorem pecuniae summám exigere quam quae pro rescriptis, brevibus, bullis oftíciorum Sanctae Sedis constituta sit atque descripta: quam qui fregerit legem, resti­tutionis obligatione tenebitur, etiam poenis aliis non irrogatis. 14-o. Qui christiano pláne more non agat, quae conditio ad exercendum procu­ratoris munus est omnino necessaria, aut in memoratis officii sui partibus grave ali­quid admittat, potest ad tempus removeri, aut etiam perpetuo dimitti. 15-o. Advocatorum Consistorialium Col­legium erit agentibus seu procuratoribus omnibus instar Consilii disciplinae. Ex ejus Collegii sententia, Cardinalis a Secretis S. C. Consistorialis (si agatur de prave acta vita sociali vei de alia publice nota culpa); aut praepositi Officio, cujus intersit, (si de culpa officium spectante), poterunt ad ad­monitionem rei, aut ad ejus remotionem sive temporariam sive perpetuam procedere. 16-0. Procurator, sive remotus ad tem­pus sive perpetuo dimissus ab uno officio, hoc ipso remotus censetur, aut omnino exclusus ab omnibus. Quare praepositi Offi­cio, a quo ejusmodi sit prolata sententia, ceteris Officiis rem significandam curabunt. Cap. X. pe ratione adeundi sanctae sedis Ö//icia cum iisque agendi generatim. Sectlo I. — Pro privatis. 1-o. Christi fideli cuique patet aditus ad Sanctae Sedis Officia, servata rite forma quae decet, et facultas est cum iisdem agendi per se de suis negotiis. 2-o. Advocati opera uti volenti, in quae­stionibus quae illum admittant, fas non erit patronum proponere quemlibet; sed optio ei dabitur inter approbatos, de quibus cap. VII. 3-o. Si vero Procuratoris desideret ope­rám, ejus eligendi arbitrium ipsi relinquitur, servatis tamen normis cap. IX. sect. I. con­stitutis.

Next

/
Thumbnails
Contents