Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

ad Cardinalem Secretarium Status admini­strorum omnium deferent nomina, adjecto suo cujusque stipendio, ad normám supe­riori numero descriptam. Iidem Praesules, intra memoratum tem­pus recensebunt onera sive perpetua sive temporaria, quibus Officia sua gravantur, et impensas Officii ordinarias. 5-o. Gradus et stipendia ad normám n. 3. sarta tectaque manebunt Administris eo­rum etiam Officiorum, quae ob novam Ro­manae Curiae ordinationem aut prorsus de­sierint, aut sint natura penitus immutata. Hujusmodi autem administri a Sanctae Sedis nutu pendebunt, et, ubi eorum postu­letur opera, ad eam praestandam debebunt sese promptos ac paratos exhibere. 6-0. Salvis juribus a praesentibus ad­ministris acquisitis in quibusdam Officiis ad emeritum percipiendum, ceteris omnibus in posterum, qui sive aetatis ingravescentis, sive diutini morbi causa, sustinendis rite mune­ribus impares fiant, Apostolica Sedes, quan­tum poterit, ex aequo providebit, curando ut sufficiatur ab aliis, et cavendo ne ipsis ne­cessaria desint ad honestam sustentationem. Cap. VU. pe advocatis. 1-o. Firmo illorum jure qui modo legi­timi habentur advocati, in posterum, ad in­eundum hoc munus, servandae erunt normae tit. III. legis propriae S. Rotae constitutae. 2-o. Exinde leges disciplinae vigebunt in memorato titulo contentae, quibus aeque omnes erunt obnoxii. 3-o. Qui vero cupiat advocati munus exercere apud S. Rituum Congregationem in Sanctorum causis, is legitimum sibi titulum comparet Advocati rotalis, ceterisque satis­faciat consuetudinis formis, quae ab eo Sa­cro Consilio praescripta sunt. Cap. Vili. pe ministris expeditionum. l-o. Privilégium exclusivae, quo Apo­stoliéi Ministri expeditionum in Datariae Officio fruuntur, ubi primum habere vim coeperit Constitutio Sapienti consilio, cessabit. 2-o. Est autem Sanctae Sedis proposi­tum de ministrorum expeditionum, qui modo sunt, conditione ac statu cognoscere, ut in peculiaribus casibus ea possit inire consilia, quae magis aequa et opportuna judicaverit. Cap. IX. pe procuratoribus seu agentibus. Sectio I. - De procunatoribus particularibus et privatis. 1-o. Qui ad Sanctam Sedem recurrens sui particularis ac privati negotii causa uti opera velit procuratoris, potest ad id munus deputare quemlibet suae fiduciae virum, dummodo catholicum, integra fama, et ad Officium, in quo agenda sit res, minimé pertinentem. Praeterea oportet eumdem legi­timo mandato munire, quodinActis, ad ipsius Officii cautionem, servabitur; aut sin minus apud Moderatores ejusdem in tuto ponere de­lecti viri honestatem et requisitas conditiones. 2-o. Si exhibitum virum Moderatores judicaverint admitti non posse, certiorem fa­cient mandantem, ut aliter consulat. 5ectio II. — De procuratoribus publicis ac legitimis. 3-o. Ad procuratoris munus legitime et constanter obeundum pro Episcopo ejusque dioecesi, oportet inscriptum habere nomen in Procuratorum albo, quod patebit in Officio a Secretis Sacrae Congregationis Consistorialis. 4-o. Salvis juribus acquisitis ab exer­centibus hodie munus Agentium seu mini­strorum expeditionis, qui ubi postulaverint, in memoratum album referentur, posthac quicumque volet inscribi debebit petitionem, cum titulis quibus illa nititur, exhibere Ad­sessori S. C. Consistorialis. 5-o. Ad justam admissionem requiritur ut orator catholicam fidem profiteatur, sit integra fáma, calleatque satis latinum ser­monem et jus canonicum. Si agatur de sacri ordinis viro, oportet ab Officio Urbis Vicarii adsensum impetret Romae residendi; religi­osus autem sodalis id a Praeposito generáli impetrabit.

Next

/
Thumbnails
Contents