Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
— 163 — vocationis jure relicto, apud S. Rotam a Collegio Auditorum; in aliis vero Officiis a Cardinali Praeside, suffragante Congressu; et in utroque casu audita parte per scriptum. De temporaria remotione aut dimissione referendum est ad SSmum Dominum, ut has poenas ratas habeat. Cap. V. J)e Jeriis. 1-o. Singulis diebus festis cum praecepto Officia vacabunt. His adduntur: Anniversarius dies creationis et coronationis Summi Pontificis. Item obitus Decessoris. Stati dies Consistoriis habendis sive publicis sive semipublicis. Feria secunda et tertia Quinquagesimae, et quarta Cinerum. Postremi dies quatuor majoris hebdomadae, et Feria secunda et tertia Paschatis. Pervigilium Pentecostes et succedentes huic Festő dies, Feria secunda ac tertia. Pervigilium Deiparae in caelum receptae. Secundus dies mensis Novembris, in commemoratione Fidelium defunctorum. Pervigilium Nativitatis Domini et consequentes tres dies. Ultimus anni dies. 2-o. Feriatis diebus, Moderatores Officii curare poterunt ut aliquis ex administris Officium frequentet, expediturus negotia si quae forte occurrerint. Huic autem administro licebit vacationis dies alios petere. 3-o. A die decimo mensis Septembris ad trigesimum primum Octobris decurrent Feriae autumnales. Hoc spatio temporis Officium nullum erit intermissum; sed in unoquoque tot aderunt tum majoris tum minoris ordinis administri, quot satis esse existimentur urgentioribus expediendis negotiis ordinariae administrationis; majorum enim tractationes, ac de gravioribus et implicatioribus rebus deliberationes in mensem Novembrem differentur. Quod si urgens rei gravitas postulet ut cito occurratur, intra merae necessitatis fines providebitur. 4-o. Qui feriarum tempore in officio versari debebunt, iis conceduntur vacationis dies quinque et quadraginta, sive intermissi, sive continui pro lubitu petentium, alio anni tempore ab iisdem eligendo, habita tamen ratione necessitatum Officii, atque approbante Moderatore. Cap. VI. J)e stipendiis. 1-o. De medio sublatis emolumentis, quae incertn vocari solent, administri omnes certo stipendio, eoque menstruo et ad honestam substentationem sufficienti, fruentur ex aerario Sanctae Sedis. Stipendii ratio pro variis administris proponetur in apposita tabula; incipietque vim habere pro iis, qui in officia adscribentur post praesentem ordinationem, ac pro veteribus administris, qui ad officia diversi gradusetconditionisadvocentur. 2-o. Emolumentorum, seu incertorum, genus unicum derivari poterit minoribus administris ex opere in extrahendis ab archivio documentis impenso, ac transcriptione documentorum et processuum, si non ex officio fiant, sed instantibus partibus quarum intersit; dummodo tamen his rebus non detur opera horis officio destinatis, et praescripta serventur Appendicis Legis propriae S. Rotae c. 2. de exigenda compensatione. 3-o. Qui in praesens cujusvis gradus ac naturae officio íünguntur, sua stipendia retinebunt tum ordinaria tum extraordinaria, quae tamen stabilitatis rationem habeant, (incerta certa), et ad officium ipsum referantur; non quae speciem remunerationis praeseferant ob collocatam peculiarem operám aut extraordinarios ob titulos. Eadem stipendia non aliunde solventur in posterum nisi ab aerario Sanctae Sedis. 4-o. Ut autem recti justique servetur lex, intra mensem ab edita praesenti ordinatione, singuli qui variis Officiis praesunt