Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 162 — jus actus praejudicium partibus aut Eccle­siae obvenire potest. Sic me Deus adjuvet, et haec Sancta Dei Evangelia, quae meis manibus tangó. Cap. IV. j)e horis ac disciplina o//iciorum. 1-o. Spatium temporis officio assigna­tum est matutinum, ab hora nona cum dimidio usque ad meridiem cum semihora, singulis diebus non feriatis. Per has horas administri omnes tenentur in officio esse, non remorari, nec ab ipso ante constitutum tempus discedere, incolumi eorum privilegio, quibus offlcii sui lex concesserit ut com­missum opus possint exequi domi. 2-o. Est tamen Moderatoribus facultas concedendi singulis Administris diem unura vei duos vacationis in mense, modo talis concessio cum Officii necessitatibus com­poni queat. Eadem conditione quotannis aut unoquoque biennio dies aliquot, non ultra hebdomadam, singulis concedere debebunt, ut piis exercitationibus vacent. 3-o. Morbo aut alia causa impeditiquomi­nus Officium adeant, rem Praelato significent. 4-o. Exceptis majoribus Administris, itemque scriba Protocolli, Diribitore atque aliis, qui sui muneris gratia debent se ad­euntes excipere, ceteris non licet per horas officii visitantem quemquam admittere. 5-o. In sua quisque munia religiose et quam optime explenda incumbet; nec fas erit cuiquam alienam occupare provinciám, aut in sui locum substituere quempiam, aut ipse aüum sufficere. 6-0. Verum, si Praelatus id committat, quilibet Administer se promptum exhibebit ad subrogandos collegas, atque ad alia non communia pensa quae forte sint expedienda. 7-o. Erit curae omnibus, maximé iis qui praesunt, ne diu negotia jaceant. Danda igitur opera ut necessaria studia, ut acto­rum perscriptio, ut expeditio negotiorum ea sollicitudine procedant, quae naturae rerum tractandarum et normis Officii respondeant. 8-o. Quoties igitur designatae horae muneri explendo satis non sint, administri reliquum operis aut domi conficient, aut morabuntur in officio diutius, aut reverten­tur post meridiem, prout visum fuerit mo­derátori opportunius. 9-o. Quod si productus hic labor fere quotidianus évadat, moderatorum erit eum ex aequo remunerari. 10-o. Iidem Administrorum nomina, qui doctrina, diligentia, rerum agendarum peritia, vitaeque honestate praecellant, Sum­mo Pontifici significanda curabunt. 11-o. Administro nemini licet Agentis, Procuratoris, Advocati partes assumere, ne­que in suo, neque in alieno Officio. Unum eximitur procuratoris vei advo-' cati munus in Sanctorum causis, quo mu­nere fungi poterunt Administri minores ad SS. Rituum Congregationem non pertinentes. 12-o. Si quis Administer negligentia culpave suo officio defuerit, erit admonen­dus, aut aliqua poena multandus, aut loco movendus ad tempus, aut etiam omnino dimittendus, pro admissi gravitate aut reci­dendi frequentia. 13-o. Si autem a sacerdotis aut chris­tiani viri aut civis officiis ita declinaverit, ut in jus rapi debuerit, aut publicae exi­stimationis jacturam fecerit, suo loco move­bitur ad tempus, aut omnino dimittetur. 14-o. Aere alieno ita gravari ut aditus fiat sequestris judicialibus, esse causa po­test quamobrem quis ad certum tempus exuatur munere, aut etiam abdicare cogatur. 15-0. Publica inquisitione instituta de crimine adversus aliquem administrum, qui Officio praeest, officii ipsius honori tutando, simulque non gravando reo, providebit. Ad eum finem curare poterit ut accusatus ab officio recedat, et partém stipendii retinere in remunerationem suffecti in ejus locum. 16-o. Remotio ad tempus, expulsio aut officii amissio, rnultae poenaeque ceterae contra administrum decernentur, nullo pro-

Next

/
Thumbnails
Contents