Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

§ 3. Quae ad nominationem, jusjuran­dum, obligationem secreti ac disciplinam pertinent, et pro administris Sacrae Rotae constituta sunt, serventur quoque, cum pro­portione, pro Apostolicae Signaturae admi­nistris. Can. 37. Supremuin Apostolicae Signaturae tri­bunal videt tamquam sibi propria ac prae­cipua, 1-o de exceptione suspicionis contra aliquem Auditorem, ob quam ipse recusetur; 2-o de violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus illatis, eo quod actum nul­lum vei injustum in judicando posuerint, juxta can. 9.; 3-o de querela nullitatis contra senten­tiam rotalem; 4-o de expostulatione pro restitutione in integrum adversus rotalem sententiam quae in rem judicatam transierit. Cap. 11. pe modo judicandi Apostolicae Signaturae. Can. 38. Ad postulandam restitutionem in inte­grum et ad introducendum judicium nulli­tatis contra sententiam rotalem dantur tres menses utiles a reperto documento aut a cognita causa, ob quam ad haec remedia recursus fieri potest. Can. 39. § 1. Expostulatio ad Signaturam pro restitutione in integrum non suspendit rei judicatae executionem. § 2. Nihilominus ad instantiam partis recurrentis Signatura potest, incidentali sen­tentia, inhibitionem executionis jubere, aut obligare partém victricem ad congruam cau­tionem praestandam pro restitutione in in­tegrum. Can. 40. § 1. Libellus, quo causa introducitur exhibendus est Secretario Signaturae Apo­stolicae. § 2. Cardinalis autem Praefectus, una cum Secretario, accepta instantia, exami­nare debet, utrum fundamentum aliquod boni juris habeat: quod si desit, instantiam ipsam quamprimum rejicere; sin vero ha­betur, tenetur admittere. Can. 41. § 1. In causa criminali, de qua sub num. 2. canonis 37., regulae processuales serventur, quae pro causis criminalibus a jure canonico statuuntur. § 2. In aliis judiciis, de quibus in num. 1., 3. et 4., can. 37., Signatura procedere potest sola rei veritate inspecta, citata ta­men semper parte adversa, vei conventa, vei cujus intersit, et praefixo partibus con­gruo peremptorio termino ad jura sua de­ducenda. § 3. Et in primo ex memorati judicii casibus Apostolica Signatura inappellabili sententia definit utrum, an non, sit locus recusationi Auditoris. Quo facto, judicium ad Sacram Rotam remittit, ut juxta suas regulás ordinarias procedat, admisso in suo turno, vei non, Auditore contra quem ex­ceptio sublevata fűit, juxta Signaturae sen­tentiam. In tertio casu de hoc tantum judicat, sitne nulla rotalis sententia, et sitne locus ejus circumscriptioni. In quarto casu Apostolica Signatura, inappellabili sententia definit utrum, necne, locus sit restitutioni in integrum. Qua con­cessa, rem remittit ad Sacram Rotam, ut, videntibus omnibus, de merito judicet. Can. 42. Cardinalis Praefectus, itemque Signa­turae tribunal, si expedire reputent, convo­care possunt Promotorem justitiae et De­fensorem vinculi penes Sacram Rotam, et ab eis votum exigere, vei etiam petere ut de actibus rotalibus, quae impugnantur, rationes explicent.

Next

/
Thumbnails
Contents