Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
— 158 — Cap. 43. In reliquis, quae necessaria sunt ad judicii expeditionem, et non sunt in praecedentibus canonibus cauta, servari in primis debent, congrua congruis referendo, regulae pro Sacra Rota statutae, et deinde normae juris communis. TITULUS III. DE ADVOCATIS PENES SACRAM ROTAM ET APOSTOLICAM SIGNATURAM. Can. 44. § 1. Advocati proprii ac nativi Sacrae Rotae et Signaturae Apostolicae sunt Advocati consistoriales. § 2. Admittuntur tamen et alii sive sacerdotes sive laici, qui laurea doctorali saltem in canonico jure instructi, post triennale tyrocinium vei qua adjutores penes aliquem ex Auditoribus, vei penes aliquem ex advocatis rotalibus, facto experimento coram Rotali Collegio, ab eodem idonei reperti sint, diploma advocatorum acceperint, a Sacrae Rotae Decano et ab uno ex notariis subsignatum, ac jusjurandum coram Rotali Collegio dederint de munere ex conscientia implendo. Can. 45. § 1. Advocati in causis coram Sacra Rota et Signatura Apostolica agendis tenentur servare tum communes leges canonicas tum regulás horum tribunalium proprias; et in scripturis pro defensione exarandis lingua latina uti debent. § 2. Tenentur insuper de mandato Decani Sacrae Rotae aut Cardinalis Praefecti Signaturae Apostolicae gratuitum patrocinium aut gratuitam adsistentiam praebere iis, quibus Sacra Rota aut Signatura Apostolica hoc beneficium concesserit. § 3. Nefas eisdem est emere ütem, aut de extraordinario emolumento vei immodica rei litigiosae parte sibi vindicanda pacisci. Quae si fecerint, praeter nullitatem pactionis, a Sacra Rota congrua poena multari possunt, juxta sequentem canonem. Can. 46. Collegium advocatorum consistorialium fungetur munere collegii disciplinae pro continendis in officio advocatis: qui, ex voto ejusdem Collegii, a Sacra Rota reprehensionis nota inuri, poena pecuniaria multari, suspendi, vei etiam ex albo advocatorum expungi poterunt. APPENDIX DE TAXATIONE EXPENSARUM JUDICIALIUM. Cap. 1. J)e proventibus quae ad aeranum Sanclae Sedis spedant. 1. Acta quaelibet judicialia in causis tum contentiosis tum criminalibus exarari debent in foliis sigillum Sedis Apostolicae referentibus, excepta prima instantia, et exceptis quoque foliis typis edendis, de qüibus in can. 25. et 26. Fólia quatuor paginis constant et paginae triginta lineis. Pretium uniuscujusque folii coram Sacra Rota adhibendi est, lib. 1 ; coram Signatura Apostolica, lib. 2. 2. In eodem folio cumulari nequeunt acta diversa, quamvis ad eamdem causam spectantia. 3. Quoties documenta in protocollo Sacrae Rotae exhibentur sive plura sint, sive pauciora, singulis vicibus pendenda est lib. 1. 4. Pro actu quo declaratur concordare exemplar alicujus documenti cum autographo, ad singula fólia, lib. 0. 50. 5. Pro peritiis, si requirantur, et pro examine testium, si habendum sit, a requirente peritiam vei probationem per testes deponenda est penes officialem rotalem, pecuniae custodem, summa ab Adjutore Praesidis tribunalis taxanda, quae ab eo