Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
— 152 — causae delatae sunt ad Sacrae Rotae tribunal. § 3. Si, judicata jam ab uno turno aliqua causa, opus sit secunda sententia, causam videt turnus qui proxime subsequitur, etsi hic aliam causam juxta superiorem paragraphum judicandam assumpserit. Et si opus sit tertia sententia, eodem modo turnus, qui duos praecedentes proxime subsequitur, causam videndam suscipit. § 4. In unoquoque turno, seu Auditorum coetu, praeses est semper Auditor cui prior locus competit. § 5. Si quis infirmitate aut alia justa causa impeditus partém in judicando in suo turno habere non possit, praevio Decani decreto, eum supplet primus Auditor liber, non proximi quidem túrni, sed alterius subsequentis. Quod si opus sit tertia rotali sententia, impeditum Auditorem supplet decimus rotalis, vei alius qui partém in tribus turnis non habét. § 6. Auditor ob impedimentum alterius rotalis suffectus, etsi senior, praeses túrni esse non potest, quoties causa jam coepta sit, et Praeses alius constitutus. Can. 13. Circa vacationes Rotale tribunal ej usque administri eadem utentur regula ac cetera Sanctae Sedis officia. Cap. 11. pe competentia Sacrae T^omanae T(otae. Can. 14. § 1. Sacra Rota judicat in prima instantia causas, quas sive motu proprio, sive ad instantiam partium Romanus Pontifex ad suum tribunal avocaverit, et Sacrae Rotae commiserit; easque, si opus sit, ac nisi aliter cautum sit in commissionis rescripto, judicat quoque in secunda et in tertia instantia, ope turnorum subsequentium juxta praescripta can. 12. § 2. Judicat in secunda instantia, causas quae a tribunali Emi Urbis Vicarii et ab aliis Ordinariorum tribunalibus in primo gradu dijudicatae fuerint, et ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferuntur. Itemque eas judicat, si opus sit, etiam in tertia juxta modum in can. 12. praescriptum. § 3. Judicat denique in ultima instantia causas ab Ordinariis et ab aliis quibusvis tribunalibus in secundo vei ulteriori gradu jam cognitas, quae in rem judicatam non transierint, et per legitimam appellationem ad Sanctam Sedem deferuntur. § 4. Videt quoque de recursibus pro restitutione in integrum a sententiis quibusvis, quae transierint in rem judicatam et remedium invenire non possunt apud judicem secundae instantiae juxta titulum De rest. in integr.; dum modo tamen non agatur de re judicata ex sententia Sacrae Romanae Rotae: et in his judicat tum de forma, tum de merito. Can. 15. Causae majores, sive tales sint ratione objecti, sive ratione personarum, excluduntur ab ambitu competentiae hujus tribunalis. Can. 16. Contra dispositiones Ordinariorum, quae non sint sententiae forma judiciali latae, non datur appellatio seu recursus ad Sacram Rotam; sed eorum cognitio Sacris Congregationibus reservatur. Can. 17. Defectus auctoritatis Sacrae Rotae in videndis causis, de quibus in duobus canonibus praecedentibus, est absolutus, ita ut ne obiter quidem de his cognoscere queat, et si tamen sententiam proferat, haec ipso jure sit nulla.