Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 153 — Cap. 111. pe modo judicandi Sacrae Romanae T(otae. Can. 18. § 1. Partes per se ipsae possunt se sistere et jura sua dicere coram Sacra Rota. § 2. Si quem tamen sibi assumant advocatum, hunc eligere debent inter ap­probatos juxta tit. III. hujus legis. § 3. Advocatus, aut qua consultor et adsistens, aut qua patrónus, cui causa de­fendenda ex integro commissa maneat, a parte eligi potest: in utroque casu tradi ei debet mandatum in scriptis, quod exhiben­dum est tribunali, et servandum in actis. § 4. Advocatus ad adsistendum as­sumptus tenetur clientem instruere, prout et quatenus opus sit, de regulis et usu sacri tribunalis, opportuna consilia de modo agendi eidem praebere, et defensionem ac responsionem cum eo subsignare. § 5. Si partes per se ipsae etiam cum adsistente advocato ut in § 3., defensionem suam suscipiant, uti possunt in defensionis et responsionis scriptura vernacula lingua a sacro tribunali admissa. § 6. In quolibet tamen casu unica semper esse debet defensionis et responsio­nis scriptura, hoc est aut partis aut ejus patroni: numquam vero duplex, id est utriusque. Can. 19. • § 1. Cum ad Sacrae Rotae protocol­lum pervenerit appellatio aliqua, aut com­missio judicandi aliquam causam in forma ordinaria, appellationis libellus aut litterae commissoriae ex Decani mandato transmit­tuntur Auditorum turno ad quem spectat judiciuin in ordine et vice sua juxta prae­cedentem canonem 12; turnus autem, as­sumpta causa, procedit ad ejus examen juxta ordinarias juris normás. § 2. Quod si commissio judicandi facta sit, non in forma ordinaria, sed spe­ciali, idest videntibus quinque, vei septem, vei omnibus Auditoribus, aut dumtaxat pro voto; Sacra Rota servare in primis debet commissionis íormam juxta tenorem re­scripti, et in reliquis juxta regulás juris communis et sibi proprias procedere. Can. 20. Quoties quaestio in Sacra Rota fiat circa executionem provisoriam alicujus sen­tentiae aut circa inhibitionem executionis, res inappellabili sententia a solo Praeside túrni, ad quem judicium causae in merito spectaret, est definienda. Can. 21. Praeses túrni, seu Auditorum coetus, qui tribunal constituit, per se est etiam Ponens seu Relator causae. Quod si justam habeat rationem declinandi hoc officium, auditis ceteris túrni seu coetus Auditoribus. suo decreto statuet qui vice sua Ponentis munus suscipiat. Can. 22. § 1. Si in aliqua causa opus sit in­structione processus, instructio fiat juxta receptas canonicas regulás. § 2. Ponens autem seu Relator non potest simul esse causae instructor, sed hoc officium a Decano debet demandari alicui Auditori alterius túrni. Can. 23. § 1. Causa coram Sacra Rota intro­ducta et instructa, actor, vei etiam conven­tus, si ipsius intersit, Ponentem rogabit ut diem dicat alteri parti pro contestatione litis, seu concordatione dubiorum. § 2. Ponens, vei ejus studii adjutor, in calce libelli diem constituet. Quod in exemplari authentico alteri parti communi­cari statim debet. Can. 24. § 1. Si die assignata pro concordatione dubiorum pars in jus vocata non compa-

Next

/
Thumbnails
Contents