Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
— 149 3. In his omnibus agendis normás peculiares sibi proprias, aliasque seorsim dandas servabit. 3-o. Camera Apostolica. Huic Officio cura est atque administratio bonorum ac jurium temporalium Sanctae Sedis, quo tempore praesertim haec vacua habeatur. Ei officio praeest S. R. E. Cardinalis Camerarius, qui in suo munere, Sede ipsa vacua, exercendo se geret ad normás exhibitas a Const. Vacante Sede Apostolica, XXV. Dec. MDCCCCIV. 4-o. 5ecretaria Status. Officium hoc, cujus est supremus moderátor Cardinalis a Secretis Status, hoc est a publicis negotiis, triplici parte constabit. Prima pars in negotiis extraordinariis versabitur, quae Congregationi iisdem praepositae examinanda subjici debent, ceteris, pro diversa eorum natura, ad peculiares Congregationes remissis; altéra in ordinaria negotia incumbet, ad eamque, inter cetera, pertinebit honoris insignia quaeque concedere tum ecclesiastica tum civilia, iis demptis quae Antistiti pontificali domui Praeposito sunt reservata; tertia expeditioni Apostolicorum Brevium, quae a variis Congregationibus ei committuntur, vacabit. — Primae praeerit Secretarius Congregationis pro negotiis extraordinariis; alteri Substitutus pro negotiis ordinariis; tertiae Cancellarius Brevium Apostolicorum. Inter harum partium praesides primus est Secretarius Sacrae Congregationis negotiis extraordinariis praepositae, altér Substitutus pro ordinariis negotiis. 5-o. Secretariae Brevium ad principes et Epistolarum latinarum. Duplex hoc officium sua munia, ut antea, servabit, latiné scribendi acta Summi Pontificis. In posterum vero -in omnibus Apostolicis Litteris, sive a Cancellaria sive a Dataria expediendis, initium anni ducetur, non a die Incarnationis Dominicae, hoc est a die XXV. mensis Mártii, sed a Kalendis Januariis. * * * Itaque Congregationes, Tribunalia, Officia, quae diximus, posthac Romanam Curiam constituent, servata eorum quae ante Nostras has litteras exstabant, propria constitutione, nisi immutata fuerit secundum superius praescripta aut secundum legem ac normás sive generales sive speciales quae Constitutioni huic adjiciuntur. Congregatio quae dicitur Reverendae fabricae S. Petri, in posterum unam sibi curandam habebit rem familiarem Basilicae Principis Apostolorum, servatis ad unguem in hac parte normis a Benedicto XIV. statutis Const. Quanta curarum die XV. mensis Novembris MDCCLI. data. Coetus studiis provehendis sive Sacrae Scripturae, sive históriáé; Obulo S. Petri administrando; Fidei in Urbe praeservandae, permanent in statu quo ante. Sublata Congregatione Visitationis Apostolicae Urbis, quae ipsius erant jura et munia, ad peculiarem Patrum Cardinalium coetum, penes urbis Vicariatum constituendum, deferimus. In omnibus autem et singulis superius recensitis Congregationibus, Tribunalibus, Officiis hoc in primis solemne sit, ut nil grave et extraordinarium agatur, nisi a moderatoribus eorumdem Nobis Nostrisque pro tempore Successoribus fuerit ante significatum. Praeterea, sententiae quaevis, sive gratiae via, sive justitiae, pontificia approbatione indigent, exceptis iis pro quibus eorumdem Officiorum, Tribunalium et Congregationum moderatoribus speciales facultates tributae sint, exceptisque semper sententiis tribunalis Sacrae Rotae et Signaturae Apostolicae de ipsarum competentia latis. Huic Constitutioni accedunt leges propriae, ac normae tum generales tum parti-