Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 150 — culares, quibus disciplina et modus tractandi negotia in Congregationibus, Tribunalibus, Officiis praestituitur; quas leges et normás adunguem ab omnibus observari mandamus. Atque haec valere quidem debent Apo­stolica Sede plena; vacua enim standum legibus et regulis in memorata Constitutione „Vacante Sede Apostolica" statutis. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas et efficaces semper esse ac fore, suosque plenarios et integros effectus sor­tiri atque obtinere, et illis ad quos spectat aut pro tempore quomodolibet spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, atque irritum esse et inane si secus super his a quoquam contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Aposto­licae regula de jure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, vei quavis firmitate alia robo­ratis statutis, consuetudinibus, ceterisque contrariis quibuslibet etiam specialissima mentione dignis. Dátum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo non­gentesimo octavo, die festő Sanctorum Apo­stolorum Petri et Paüli, III Kai. Julias, Pontificatus Nostri anno quinto. A. Card. Di Pietro Pro-Datarius. R. Card. Merry Del Vál a Secretis Status. Visa De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus. Loco f Plumbi. Reg. in Secret. Brevium. V. Gugnonius. LEX PROPRIA SACRAE ROMANAE ROTAE ET SIGNATURAE APOSTOLI CAE. TITULUS I. SACRA ROMANA ROTA. Cap. 1. j)e constitutione Sacrae "i^omanae "i^otae. Can. 1. § 1. Sacra Romana Rota decem Prae­latis constat a Romano Pontifice electis, qui Auditores vocantur. § 2. Hi sacerdotes esse debent, matu­rae aetatis, laurea doctorali saltem in theo­logia et jure canonico praediti, honestate vitae, prudentia, et juris peritia praeclari. § 3. Cum aetatem septuaginta quinque annorum attigerint emeriti evadunt, et a munere judicis cessant. Can. 2. § 1. Sacra Rota Collegium constituit, cui praesidet Decanus, qui primus est inter pares. § 2. Auditores post Decanum ordine sedent ratione antiquioris nominationis, et in pari nominatione ratione antiquioris or­dinationis ad sacerdotium, et in pari nomi­natione et ordinatione presbyterali, ratione aetatis. § 3. Vacante decanatu, in officium decani ipso jure succedit qui primam sedem post decanum obtinet. Can. 3. § 1. Singuli Auditores, probante Ro­tali Collegio et accedente consensu Summi Pontificis, eligant sibi unum studii adjuto­rem, qui laurea doctorali juris saltem cano­nici in publica universitate studiorum, vei facultate a Sancta Sede recognitis donatus sit, et religione vitaeque honestate praestet. § 2. Adjutor in suo munere explendo de mandato sui Auditoris agere debet, et manet in officio ad ejusdem nutum. Can. 4. § 1. Erunt insuper in Sacra Rota pro­motor justitiae pro juris et legis tutela, et defensor sacri vinculi matrimonii, professio­nis religiosae et sacrae ordinationis. § 2. Hi sacerdotes esse debent, laurea doctorali in theologia et in jure saltem canonico insigniti, maturae aetatis, et pru­dentia ac juris peritia praestantes. § 3. Eligentur a Summo Pontifice, pro­ponente rotali Auditorum Collegio.

Next

/
Thumbnails
Contents