Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908
Index
intimae perfectionis studio adductus, quidquam praetereat de muneris partibus quae in aliorum bonum conducant. Cujusmodi sunt verbum Dei nuntiare, confessiones rite excipere, adesse infirmis praesertim morituris, ignaros fidei erudire, solari moerentes, reducere errantes, usquequaque imitari Christum: Qui pertransiit beneíaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo (Act. X, 38). — Inter haec vero insigne Pauli monitum sit menti defixum: Neque qui plántát est aliquid, neque qui rigat: sed, qui incrementum dat, Deus (I. Cor. III, 7). Liceat quidem euntes et ílentes mittere semina; liceat ea laboré multo fovere: sed ut germinent edantque optatos fructus, id nempe unius Dei est ejusque praepotentis auxilii. Hoc accedit magnopere considerandum, nihil praeterea esse homines nisi instrumenta, quibus ad animorum salutem utitur Deus; ea oportere idcirco ut apta . sint quae a Deo tractentur. Qua sane ratione ? Num ulla putamus vei insita vei parta studio praestantia moveri Deum ut opem adhibeat nostram ad suae gloriae amplitudinem ? Nequaquam: scriptum est enim: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat íortia: et ignobilia mundi, et contemptilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret (I. Cor. I, 27, 28). Unum nimirum est quod hominem cum Deo conjungat, unum quod gratum efficiat, atque non indignum ejus misericordiae administrum: vitae morumque sanctimonia. Haec, quae demurn est supereminens Jesu Christi scientia, sacerdoti si desit, desunt ei omnia. Nam ab ea disjunctae, ipsa exquisitae doctrinae copia (quam Nosmetipsi nitimur in clero provehere), ipsaque agendi dexteritas et sollertia, etiamsi emolumenti aliquid vei Ecclesiae vei singulis afferre possint, non raro tamen detrimenti iisdem sunt flebilis causa. Sanctimonia vero qui ornetur et affluat, is quam multa possit, vei infimus, mirifice salutaria in populo Dei aggredi et perficere, complura ex omni aetate testimonia loquuntur: praeclare, non remota memória, Joannes Bapt. Vianney, animarum in exemplum curator, cui honores Caelitum Beatorum Nosmet decrevisse laetamur. Sanctitas una nos efficit, quales vocatio divina exposcit: homines videlicet mundo crucifixos, et quibus mundus ipse sit crucifixus; homines in novitate vitae ambulantes, qui ut Paulus monet (II, Cor. VI, 5 et seqq.), in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longaminitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis seipsos exhibeant ut ministros Dei; qui unice in caelestia tendant, et alios eodem adducere omni ope contendant. VII. Magnum sanctimoniae subsidium, orandi studium. Quoniam vero, ut nemo unus ignorat, vitae sanctitas eatenus fructus est voluntatis nostrae, quoad haec gratiae subsidio roboretur a Deo, abunde nobis Deus ipse providit, ne gratiae munere, si velimus, ullo tempore careamus; idque in primis assequimur studio precandi. — Sane precationem inter et sanctimoniam is necessario intercedit usus, ut altéra esse sine altéra nullo modo possit. Quocirca consentanea omnino veritati est ea sententia Chrysostomi: Arbitror cunctis esse manifestum, quod simpliciter impossibile sit absque precationis praesidio cum virtute degere (De precatione, orat. 1): acuteque Augustinus conclusit: Vere novit recte vivere, qui recte novit orare (Hom. IV. ex 50). Quae nobis documenta Christus ipse et crebra hortatione et maximé exemplo suo firmius persuasit. Nempe orandi causa vei in deserta secedebat, vei montes subibat solus; noctes solidas totus in eo exigebat; templum frequenter adibat; quin etiam, stipantibusturbis,