Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 130 — ipse erectis in caelum oculis palam orabat; denique suffixus cruci, medios inter mor­tis dolores, cum clamore valido et lacrimis supplicavit Patri. -- Hoc igitur certum ra­tumque habeamus, sacerdotem, ut gradum officiumque digne sustineat suum, precandi studio eximie deditum esse oportere. Sae­pius quidem dolendum quod ipse ex con­suetudine potius id faciat quam ex animi ardore; qui statis horis oscitanter psallat vei pauculas interserat preces, nec deinde ullam de die partém memor tribuat allo­quendo Deo, pie sursum adspirans. Sed enim sacerdos rnulto impensius ceteris pa­ruisse debet Christi praecepto : Oportet sem­per orare (Luc. XVIII, 1); cui inhaerens Paulus tantopere suadebat: Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione (Co­loss. IV, 2): Sine intermissione orate (I. Thess. V, 17). Animo quippe sanctimoniae propriae aeque ac salutis alienae cupido quam multae per diem sese dant occasio­nes ut in Deum feratur! Angores intimi, tentationum vis ac pertinacia, virtutum in­opia, remissio ac sterilitás operum, offen­siones et negligentiae creberrimae, timor demum ad judicia divina; haec omnia valde incitant ut ploremus coram Domino, ac, praeter impetratam opem, bonis ad ipsum meritis facile ditescamus. Neque nostra tan­tummodo ploremus causa oportet. In ea, quae latius ubique funditur, scelerum col­luvione, nobis vei maximé imploranda exo­randaque est divina clementia; nobis in­standum apud Christum, sub mirabili Sa­cramento omnis gratiae benignissime pro­digum: Parce, Domine, parce populo tuo. VIII. Necessaria in primis aeternorum meditatio. Illud in hac parte caput est, ut aeter­narum rerum meditationi certum aliquod spatium quotidie concedatur. Nemo est sa­cerdos qui possit hoc sine gravi incuriae nota et animae detrimento praetermittere. Ad Eugenium III, sibi quondam alumnum, tunc vero romariura Pontificem, Bernardus Abbas sanctissimus scribens, eum libere obnixeque admonebat, ne unquam a quoti­diana divinorum meditatione vacaret, nulla admissa excusatione curarum, quas multas et maximas supremus habét apostolatus. Id autem se jure exposcere contendebat, utili­tates ejusdem exercitationis ita enumerans prudentissime: Fontem suum, id est men­tem, de qua oritur, purificat consideratio. Deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit móres, vitám honestat et ordinat; postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiam confert. Haec est quae confusa disterminat, hiantia cogit, sparsa colligit, secreta rimatur, vera vesti­gat, verisimilia examinat, ficta et fucata explorat. Haec est quae agenda praeordi­nat, acta recogitat ut nihil in mente resi­deat aut incorrectum aut correctione egens. Haec est quae in prosperis adversa prae­sentit, in adversis quasi non sentit; quo­rum alterum fortitudinis, alterum pruden­tiae est (De Consid. 1. I, c. 7). Quae quidem magnarum utilitatum summa, quas medi­tatio parere est nata, nos item docet atque admonet, quam sit illa, non modo in om­nem partém salutaris, sed admodum neces­saria. — Quamvis enim varia sacerdotii munia augusta sint et plena venerationis, usu tamen frequentiore fit ut ipsa tractan­tes non ea pláne qua par est religione per­pendant. Hinc, sensim defervescente animo, facilis gressus ad socordiam, atque adeo ad fastidium rerum sacerrimarum. Accedit, quod sacerdotem quotidiana consuetudine versari necesse sit quasi in medio nationis pravae; ut saepe, in pastoralis ipsa carita­tis períünctione, sit sibi pertimescendum ne lateant inferni anguis insidiae. Quid, quod tam est proclive, de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere ? Apparet igitur quae et quanta urgeat necessitas ad aeter­norum contemplationem quotidie redeundi'

Next

/
Thumbnails
Contents