Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

non solum ne gravioribus criminibus sit affinis, sed ne minimis quidem. In quo virorum tam venerabilium judicio Triden­tina Synodus stetit, quum monuit clericos ut fugerent levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent (Sess. XXII, de re­form., c. 1): maxima scilicet, non re ipsa, sed respectu peccantis, in quem, potiore jure quam in templorum aedificia, illud convenit: Domum tuam decet sanctitudo (Ps. XCII, 5). V. Sanctimonia in quo ponenda. Jam sanctitas ejusmodi, qua sacerdo­tem carere sit nefas, videndum est in quo sit ponenda: id enim si quis ignoret vei praepostere accipiat, magnó certe in discri­mine versatur. Equidem sunt qui putent, quin etiam proflteantur, sacerdotis laudem in eo collocandam omnino esse, ut sese aliorum utilitatibus totum impendat: quam­obrem, dimissa fere illarum cura virtutum, quibus homo perficitur ipse (eas ideo voci­tant passivas), ajunt vim omnem atque studium esse conferenda ut activas virtutes quis excolat exerceatque. Haec sane do­ctrina mirum quantum fallaciae habét atque exitii. De ea Decessor noster fel. rec. sic pro sua sapientia edixit (Ep. Testem bene­volentiae, ad Archiep. Baltimor., 22. jan. 1899): „Christianas virtutes, alias tempori­bus aliis accommodatas esse, is solum ve­lit, qui Apostoli verba non meminerit: Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29). Magister et exemplar sanctitatis omnis Christus est; ad cujus regulám aptari omnes necesse est, quotquot avent beatorum sedibus inseri. Jamvero haud mutatur Christus progredi­entibus saeculis, sed idem heri et hodie: ipse et in saecula (Hebr. XIII, 8). Ad omni­ura igitur aetatum homines pertinet illud: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29); nulloque non tem­pore Christus se nobis exhibet factum obe­dientem usque ad mortem (Philipp. II, 8); valetque quavis aetate Apostoli sententia: Qui . . . sunt Christi, carnem suam crucifi­xerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V, 24)." — Quae documenta si quidem spectant unumquemque fidelium, propius tamen ad sacerdotes attinent: ipsique prae ceteris dicta sibi habeant quae idem De­cessor Noster apostolico ardore subjecit: „Quas utinam virtutes multo nunc plures sic colerent, ut homines sanctissimi prae­teritorum temporum ! qui demissione animi, obedientia, abstinentia, potentes fuerunt opere et sermone, emolumento maximo, nedűm religiosae rei, sed publicae ac civi­lis." Ubi animadvertere non abs re fuerit, Pontificem prudentissimum jure optimo sin­gularem abstínentiae mentionem intulisse, quam evangelico verbo dicimus, abnegatio­nem sui. Quippe hoc praesertim capite, dilecti filii, robur et virtus et fructus om­nis sacerdotalis muneris continetur: hoc neglecto, exoritur quidquid in moribus sa­cerdotis possit oculos animosque fidelium offendere. Nam si turpis lucri gratia quis agat, si negotiis saeculi se involvat, si pri­mos appetat accubitus ceterosque despiciat, si carni et sanguini acquiescat, si quaerat hominibus piacere, si fidat persuasibilibus humanae sapientiae verbis; haec omnia inde tluunt, quod Christi mandatum negligit conditionemque respuit ab ipso latam: Si quis vult post me venire, abneget semet­ipsum. (Matth. XVI., 24). VI. A sanctimonia ubertas ministerii. Ista Nos quum adeo inculcamus, illud nihilo minus sacerdotem admonemus, non sibi demum soli vivendum sancte: ipse enimvero est operarius, quem Christus exiit . . . conducere in vineam suam (Matth. XX, 1). Ejus igitur est fallaces herbas evel­lere, serere utiles, irrigare, tueri ne inimi­cus homo superseminet zizania. Cavendum propterea sacerdoti ne, inconsulto quodam

Next

/
Thumbnails
Contents