Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907

Index

83 — XIX. Nr. 4286. Decretum S. C. C. de sponsalibus et matrimonio. DECRETUM DE SPONSALIBUS ET MATRIMONIO JUSSU ET AUCTORITATE SS. D. N. PII PAPAE X. A S. CONGREGATIONE CONCILII EDITUM. Ne temere inirentur clandestina conju­gia, quae Dei Ecclesia justissimis de causis semper detestata est atque prohibuit, pro­vide cavit Tridentinum Concilium, cap. 1, Sess. XXIV. ele reform, matrim. edicens: „Qui aliter quam praesente parocho vei alio sacerdote de ipsius parochi seu Ordi­narii licentia et duobus vei tribus testibus matrimonium contrahere attentabunt, eos Sancta Synodus ad sic contrahendum om­nino inhabiles reddit, et hujusmodi contra­ctus irritos et nullos esse decernit." Sed cum idem Sacrum Concilium prae­cepisset, ut tale decretum publicaretur in singulis paroeciis, nec vim haberet nisi iis in locis ubi esset promulgatum; accidit ut plura loca, in quibus publicatio illa facta non fűit, beneficio tridentinae legis carue­rint, hodieque careant, et haesitationibus atque incommodis veteris disciplinae adhuc obnoxia maneant. Verum nec ubi viguit nova lex, su­blata est omnis difficultas. Saepe namque gravis exstitit dubitatio in decernenda per­sona parochi, quo praesente matrimonium sit contrahendum. Statuit quidem canonica disciplina, proprium parochum eum intelligi debere, cujus in paroecia domicilium sit, aut quasi domicilium alterutrius contrahen­tis. Verum quia nonnunquam difficile est judicare, certo ne constet de quasi-domici­lio, haud pauca matrimonia fuerunt objecta periculo ne nulla essent: multa quoque, LITT. CIRC. 1907. sive inscitia hominum sive fraude, illegitima prorsus atque irrita deprehensa sunt. Haec dudum deplorata, eo crebrius accidere nostra aetate videmus, quo facilius ac celerius commeatus cum gentibus, etiam disjunctissimis, perficiuntur. Quamobrem sa­pientibus viris ac doctissimis visum est ex­pedire ut mutatio aliqua induceretur in jure circa formám celebrandi connubii. Complu­res etiam sacrorum Antistites omni ex parte terrarum, praesertim e celebrioribus civitati­bus, ubi gravior appareret necessitas, supplices ad id preces Apostolicae Sedi admoverunt. Flagitatum simul est ab Episcopis, tum Europae plerisque, tum aliarum regionum, ut incommodis occurreretur, quae ex spon­salibus, idest mutuis promissionibus futuri matrimonii privátim initis. derivantur. Do­cuit enim experientia satis, quae secum pe­ricula ferant ejusmodi sponsalia: primum quidem incitamenta peccandi causamque cur inexpertae puellae decipiantur; postea dis­sidia ac lites inextricabiles. His rerum adjunctis permotus SSmus D. N. Pius PP. X. pro ea quam gerit om­nium Ecclesiarum sollicitudine, cupiens ad memorata damna et pericula removenda temperatione aliqua uti, commisit S. Con­gregationi Concilii ut de hac re videret, et quae opportuna aestimaret, Sibi proponeret. Voluit etiam votum audire Consilii ad jus canonicum in unum redigendum con­stituti, nec non Emorum Cardinalium qui pro eodem codice parando speciali commis­sione deleeti sunt: a quibus, queinadmodum et a S. Congregatione Concilii, conventus in eum finem saepius habiti sunt. Oinnium autem sententiis obtentis, SSmus Dominus S. Congregationi Concilii mandavit, ut de­cretum ederet quo leges a Se, ex certa 19

Next

/
Thumbnails
Contents