Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907
Index
— 94 — scientia et matúra deliberatione probatae, continerentur, quibus sponsalium et matrimonii disciplina in posterum regeretur, eorumque celebratio expedita, certa atque ordinata fieret. In executionem itaque Apostoliéi mandati S. Concilii Congregatio praesentibus litteris constituit atque decernit ea quae sequuntur. DE SPONSALIBUS. I. — Ea tantum sponsalia habentur valida et canonicos sortiuntur effectus, quae contracta fuerint per scripturam subsignatam a partibus et vei a parocho, aut a loci Ordinario, vei saltem a duobus testibus. Quod si utraque vei alterutra pars scribere nesciat, id in ipsa scriptura adnotetur; et alius testis addatur, qui cum parocho, aut loci Ordinario, vei duobus testibus, de quibus supra, scripturam subsignet. II. — Nomine parochi hic et in sequentibus articulis venit non solum qui legitime praeest paroeciae canonice erectae ; sed in regionibus, ubi paroeciae canonice erectae non sunt, etiam sacerdos cui in aliquo definito territorio cura animarum legitime commissa est, et parocho aequiparatur; et in missionibus, ubi territoria necdum perfecte divisa sunt, omnis sacerdos a missionis Moderatore ad animarum curam in aliqua statione universaliter deputatus. DE MATRIMONIO. III. — Ea tantum matrimonia valida sunt, quae contrahuntur coram parocho vei loci Ordinario vei sacerdote ab alterutro delegato, et duobus saltem testibus, juxta tamen regulás in sequentibus articulis expressas, et salvis exceptionibus quae infra n. VII. et VIII. ponuntur. IV. — Parochus et loci Ordinarius valide matrimonio adsistunt, §. 1. a die tantummodo adeptae possessionis beneficii vei initi officii, nisi publico decreto nominatim fuerint excommunicati vei ab officio suspensi; §. 2. intra limites dumtaxat sui territorii: in quo matrimoniis nedűm suorum subditorum, sed etiam non subditorum valide adsistunt; §. 3. dummodo invitati ac rogati, et neque vi neque metu gravi constricti requirant excipiantque contrahentium consensum. V. — Licité autem adsistunt, §. 1. constito sibi legitime de liberó statu contrahentium, servatis de jure servandis; §. 2. constito insuper de domicilio, vei saltem de menstrua commoratione alterutrius contrahentis in loco matrimonii; §. 3. quod si deficiat, ut parochus et loci Ordinarius licité matrimonio adsint, indigent licentia parochi vei Ordinarii proprii alterutrius contrahentis, nisi gravis intercedat necessitas, quae ab ea excuset. §. 4. Quoad vagos, extra casum necessitatis parocho ne liceat eorum matrimoniis adsistere, nisi re ad Ordinarium vei ad sacerdotem ab eo delegatum delata, licentiam adsistendi impetraverit. §. 5. In quolibet autem casu pro regula habeatur, ut matrimonium coram sponsae parocho celebretur, nisi aliqua justa causa excuset. VI. — Parochus et loci Ordinarius licentiam concedere possunt alii sacerdoti determinato ac certo, ut matrimoniis intra limites sui territorii adsistat. Delegátus autem, ut valide et licité adsistat, servare tenetur limites mandati, et regulás pro parocho et loci Ordinario n. IV. et V. superius statutas. VII. — Imminente mortis periculo, ubi parochus, vei loci Ordinarius, vei sacerdos ab alterutro delegátus, haberi nequeat, ad consulendum conscientiae et (si casus lerat) legitimationi prolis, matrimonium contrahi valide ac licité potest coram quolibet sacerdote et duobus testibus.