Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907

Index

— 159 XXIV. Nr. 5640. Sententiae Pontificalis Consilii Rei Biblicae Pro­vehetidae Praepositi et Censurae et Poenae in eos qui Praes­cripta adver­sus Moder­nistarum Errores neg­lexerint. Pl US PP. X. MOTU PROPRIO Praestantiá Scripturae Sacrae enarratá, ejus­que commendato studio, Litteris Encyclicis Providentissimus Deus* datis XIV. Calendas decembres a. MDCCCLXXXXIII, Leo XIII, Noster immortalis memoriae Decessor, leges descripsit quibus Sacrorum Bibliorum studia ratione próba regerentur; Librisque divinis contra errores calumniasque Rationalistarum assertis, simul et ab opinionibus vindicavit falsae doctrinae, quae critica sublimior audit; quas quidem opiniones nihil esse aliud palam est, nisi Rationalismi commenta, quemad­modum sapientissime scribebat Pontifex, e philologia et finitimis disciplinis detorta. Ingravescenti autem in dies periculo prospecturus, quod inconsultarum deviarum­que sententiarum propagatione parabatur, Litteris Apostolicis Vigilantiae studiique memores,** tertio calendas novembres a. MDCCCCII. datis, Decessor idem Noster Pontificale Consilium seu Commissionem de re Biblica condidit, aliquot doctrina et pru­dentia claros S. R. E. Cardinales complexam, quibus, Consultorum nomine, complures e sacro ordine adjecti sunt viri, e doctis scientiá theologiae Bibliorumque Sacrorum delecti, natione varii, studiorum exegeti­corum methodo atque opinamentis dissimiles. Scilicet id commodum Pontifex, aptissimum studiis et aetati, animo spectabat, fieri in Consilio locum sententiis quibusvis libertate omnimoda proponendis, expendendis disce­ptandisque; neque ante, secundum eas Litteras, certa aliqua in sententia debere Purpuratos Patres consistere, quam quum cognita prius et in utramque partém exa­minata rerum argumenta forent, nihilque * Litt. Circ. 1893. pag. 185. ** Litt. Circ. 1902. pag. 149. esset posthabitum, quod posset clarissimo collocare in lumine verum sincerumque propositarum de re Biblica quaestionum statum: hoc demum emenso cursu, debere sententias Pontifici Summo subjici probandas, ac deinde pervulgari. Post diuturna rerum judicia consulta­tionesque diligentissimas, quaedam feliciter a Pontificio de re Biblica Consilio emissae sententiae sunt, provehendis germane bibli­cis studiis, iisdemque certa norma dirigendis perutiles. At vero minimé deesse conspi­cimus qui, plus nimio ad opiniones metho­dosque proni perniciosis novitatibus affectas, studioque praeter modum abrepti falsae liber­tatis, quae sane est licentia intemperans, probatque se in doctrinis sacris equidem insi­diosissimam maximorumque malorum contra fidei puritatem fecundam, non eo, quo par est, obsequio sententias ejusmodi, quam­quam a Pontifice probatas, exceperint aut excipiant. Quapropter declarandum illud praecipi­endumque videmus, quemadmodum decla­ramus in praesens expresseque praecipimus, universos omnes conscientiae obstringi officio sententiis Pontificalis Consilii de re Biblica, sive quae adhuc sunt emissae sive quae posthac edentur, perinde ac Decretis Sacrarum Congregationum pertinentibus ad doctrinam probatisque a Pontifice, se subjiciendi; nec posse notam tum detrectatae oboedientiae tum temeritatis devitare aut culpá propterea vacare gravi quotquot verbis scriptisve sen­tentias has tales impugnent; idque praeter scandalum, quo offendant, ceteraque quibus in causa esse coram Deo possint, aliis, ut plurimum, temere in his errateque pronun­ciatis. Ad haec, audentiores quotidie spiritus complurium modernistarum repressuri, qui sophismatis artificiisque omne genus vim 24

Next

/
Thumbnails
Contents