Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1907

Index

160 efficacitatemque nituntur adimere nonDecreto solum Lamentabili sane exitu* quod v nonas Julias anni vertentis S. R. et U. Inquisitio, Nobis jubentibus, edidit, verum etiam Litteris Encyclicis Nostris Pascendi Dominici gregis, datis die VIII mensis Septembris istius ejus­dem anni, Auctoritate Nostra Apostolica iteramus confirmamusque tum Decretum illud Congregationis Sacrae Supremae, tum Litteras eas Nostras Encyclicas, addita ex­communicationis poena adversus contradi­ctores; illudque declaramus ac decernimus, si quis, quod Deus avertat, eo audaciae progrediatur ut quamlibet e propositionibus, opinionibus doctrinisque in alterutro docu­mento, quod supra diximus, improbatis tueatur, censurá ipso facto plecti Capite Docentes Constitutionis Apostolicae Sedis irro­gatá, quae príma est in excommunicationi­bus latae sententiae Romano Pontifici sim­pliciter reservatis. Haec autem excommuni­catio salvis poenis est intelligenda, in quas, qui contra memorata documenta quidpiam commiserint, possint, uti propagatores defen­soresque haeresum, incurrere, si quando eorum propositiones, opiniones doctrinaeve haereticae sint, quod quidem de utriusque illius documenti adversariis plus semel usu­venit, tum vero maximé quum moderni­starum errores, id est omnium liaereseon colle­ctum. propugnant. His constitutis, Ordinariis dioecesum et Moderatoribus Religiosarum Consociationum denuo vehementerque commendamus, velint pervigiles in magistros esse, Seminariorum in primis; repertosque erroribus moderni­starum imbutos, novarum nocentiumque rerum studiosos, aut minus ad praescripta Sedis Apostolicae, utcumque edita, dociles, magisterio prorsus interdicant: a sacris item ordinibus adolescentes excludant, qui vei minimum dubitationis injiciant doctrinas se consectari damnatas novitatesque maleficas. Simul hortamur, observare stúdiósé ne cessent libros aliaque scripta, nimium quidem per­* Pap. 77. crebrescentia, quae opiniones proclivitates­que gerant tales, ut improbatis per Ency­clicas Litteras Decretumque supra dicta con­sentiant: ea summovenda curent ex officinis librariis catbolicis multoque magis e stúdiósáé juventutis Clerique manibus. Id si sollerter accuraverint, verae etiam solidaeque faverint institutioni mentium, in qua maximé debet sacrorum Praesulum sollicitudo versari. Haec Nos universa rata et firma consi­stere auctoritate Nostra volumus et jubemus, contrariis non obstantibus quibuscumque. Dátum Romae apud Sanotum Petrum, die XVIII. mensis Novembris a. MDCCCCVII, Pontificatus Nostri quinto. PIUS PP. X. Coloczae, die 5. Decembris 1907. Sanctissimus Dominus Noster Pius P. P. X. ad errores in encyclicis suis litteris „Pascendi Dominici Gregis" damnatos re­primendos inter alia média praescripsit, ut editio librorum pravorum omnino impedire­tur et ideo libros edendi facultas summa severitate impertiretur. Quum ad flnem hunc assequendum idem Sanctissimus Dominus Noster praece­pisset, ut in omnibus dioecesibus ad co­gnitionem faciendam, num facultas, quam vulgo Imprimatur appellant, concedi possit, censores sufficienti numero destinarentur: praecepto huic obtemperans censores archi­dioecesis meae hisce constituo: Rssmum D. Paulum Ámon, Canonicum ad hon., parochum Neoplantaensem, Rssmum D. Stephanum Boromisza, Ab­batem, Canonicum, Parochum Colocensem, A. R. D. Antonium Fáncsy, parochum Szenttamásensem, A. R. D. Leonardum Hegedűs, parochum Bajmokensem, Rssmum D. Garolum Hoffmann, Abba­tem, Canonicum, Rssmum D. Victorem Horváth, Canoni­cum, Rectorem Sémin., Nr. 5641 Censores dioecesani nominantur.

Next

/
Thumbnails
Contents