Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 6 — d) Saricti esse debemus etiam ratione sacri ministerii nostri, in quo sanctissima munia continuo fere obire tenemur. Ideo jam in veteri testamento magnam Deus in sacerdotibus puritatem et sanctitatem exigebat: „Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt: et ideo sancti erunt." 1 „Verbum prophetae est: Mundamini qui fertis vasa Domini; 2 quanto mundiores esse oportet qui in manibus et corpore portant Christum, quibus Apostolus dicit : 3 Olorificate et portate Cliristum in corpore vestro. a i ,,0 Sacerdotes! —-exclamat S. Augustinus 5 — si anima cujusvis justi sedes est Dei, multo magis sedes et templum Dei esse debetis mundum et imrnaculatum. Si sepulcrum ejus gloriosum est, in quo corpus ejus jacuit exanime, gloriosiora et digniora esse debent corpora vestra, quae, qui a mortuis suscitatus est, quotidie inhabitare dignatur. Si beatus est venter qui novem mensibus Christum portavit, et beata esse debent corda Vestra. in quibus sibi hospitium quotidie elegit Filius Dei. Si beata sunt ubera quae parvulus suxit, ita debet esse os beatum quod carnem ejus sumit et sanguinem sugit. Carnes ergo vestras cum timore ejus configite, et vobis diligenter providete, ne lingua, loquendo quae vocat de coelo Filium Dei, contra Dominura loquatur; et ne manus quae intinguntur sanguine Christi, polluantursanguinepeccati." e) Officia nostra erga populum pariter sanctitatis studium nobis magnopere inculcant. „Non enim debet - ait S. Dionysius Areopagita — temere ducem se aliis divini luminis praestare is qui non omni statu suo et habitu simillimus Deo evaserit." 6 Teste vero S. Chrysostomo: „Idcirco nos Deus 1 Levit. 21, 6. 2 Isai. 52, 11. s I. Cor. 6, 20. * Petr. Blesens. Epist. 123. ad Ricard. Londinens. episc. 5 Apud Molina, lib. De dignit. sacerd. tract. 1. c. 5. §. 2. 6 De Eccles. hierarch. c. 5. in fin. elegit, ut simus quasi luminaria, ut magistri ceterorum efficiamur, ut veluti angeli cum hominibus versemur in terris . . . Nihil opus esset verbis, si hunc in modum vita nostra sanctitatis luce fulgeret." 7 f) Tandem ipsa nostra securitas, proprium animae nostrae emolumentum, nostra felicitas et conscientiae pax et tranquillitas hoc exigunt, ut in virtutibus et vitae sanctitate non tantum firmi stemus, sed etiam quotidie proficiamus. Innumeris enim periculis et tentationibus in obeundo sacro ministerio obnoxii sumus, quae, si debiles in virtute fuerimus, si passiones mortiflcatione non satis subactas teneamus, si in oratione, meditatione, conscientiae discussione aliisque pietatis exercitiis remissiores fuerimus, superare et diaboli laqueos evitare nullatenus poterimus. E dictis vero suapte patet, veram et genuinam sanctitatem non in externa quadam pietatis specie, neque in mera interna animae dulcedine, qua, dum in pace sumus, perfruimur, sed in solido virtutum habitu et sanctis moribus consistere, quae exemplaris, seu communi virtute eminentior et ipsius Christi sanctitati similis esse debet. Solidam illám virtutem dicimus, quae nec carnis aut diaboli tentationibus nec mundi illecebris vincitur, neque pravorum hominum oblocutionibus, calumniis aut persecutionibus dejicitur; sed in vera et genuina humilitate, jugi suimet ipsius abnegatione, passionum et sensuum mortiticatione et perfecta obedientia seu propriae voluntatis subjectione fundata, semet forti laborum et incommodorum sufferentia humiliationum et molestiarum tolerantia, tribulationum et persecutionum perpessione exterius manifestat, neque levi tentationum aut insectationum flatu concutitur vei dejicitur. „Omnes enim sancti — dicit Thomas Kempensis — per multas tribulationes et tentationes transierunt et profecerunt; et qui tentationes 7 Hom. 10. in I. Tim.