Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 7 — sustinere nequiverunt, reprobi facti sunt et defecerunt." 1 Minimé autem .sacerdos obligationi suae hac ex parte se satisfecisse arbitretur, si contentus sit communi vitae perfectione, talemque sanctitatem praeseferat, qualem in bqnis et piis christianis laicis passim con­spicimus. Saeerdotis sanctitas debet prae populi sanctitate praeponderare, imo multum praeponderare. Sacerdotes enim „aut caeteris honestiores, aut fabula omnibus sunt," ait S. Bernardus. 2 „Attende — inquit Petrus Blesensis - quod ex quadam obligatione, quae tuo adnexa est officio, exigitur a te spiritualium frugum mensura propensior, ut sis devotior in oratione, in lectione studio­sior, in castitate cautior, parcior in sobrietate, patientior in duris, in risu rarior, suavior in conversatione, gravior in vultu et gestu et habitu, moderatior in verbis, profusior in lacrymis, in charitate ferventior." 3 Juxta S. Chrysostomum: „Eum, qui regendos alios suscipit, tanta decet glória virtutis excellere, ut instar solis, caeteras veluti stellarum igni­culos in suo fulgore obscuret." 4 Teste autem S. Isidoro Pelusiota: „Tantum inter sacer­dotem et quemlibet probum interesse debet, quantum inter coelum et terram discriminis est." 5 Immo rerum spiritualium doctores a sacerdotibus majorem quamdam perfectio­nem quam ab ipsis monachis, religiosam vitám ex professo sectantibus, exigunt. Sic S. Thomas Aquinas dicit: „Per sacrum ordi­nem aliquis, id est clericus, deputatur ad dignissima mysteria quibus ipsi Christo ser­vitur in sacramento altaris, ad quod requi­ritur major sanctitas interior, quam requirat etiam religionis status . . . Monasticus ordo debet sequi sacerdotales ordines, et ad eorum imitationem ad divina conscendere." 6 1 De Imit. Christi. I. 13. 2 Lib. 4. De consid. c. 6. 3 De instit. episc. 4 Hom. 10. in I. Tim. c. 3. 5 Lib. II. epist. 205. 6 Summa theol. 2-2, qu. 184. art. 8. inc. Tanta ergo in sacerdote sanctitas re* quiritur, ut illius mensura et prototypon sit proprie ipsa Christi sanctitas, cujus vivam imaginem in se exprimere debet, ut cum Apostolo de se ipso dicere possit: „Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Ghristus." 7 „Mihi vivere Ghristus est." 8 „Quamobrem,-m ut SS. D. X. Pius PP. X. monet — etsi ad fideles omnes pertinet hortatio ut occur-> ram us in virum perfectum, in mensuram aeta* tis plenitudinis Christi? praecipue tamen ad illum spectat, qui sacerdotio fungitur; qui idcirco dicitur altér Christus, non una sane potestatis communicatione, sed etiam imi­tatione factorum, qua expressam in se Christi imaginem praeferat." 1 0 Quum autem Christi sanctitas ex una parte omnem vei minimam speciem mali prorsus exciudat, ex altéra vero parte o-t mnium virtutum thesaurum in se includat, ideo etiam sacerdos magna vitae innocentia et conscientiae puritate nitere, omniumque virtutum ornamento fulgere debet. Idcirco dicit sanctus Chrysostomus: „Saeerdotis aninium solaribus radiis puriorem esse opor^ tet." 1 1 Et in alio loco: „Necesse est sacer­dotem sic esse purum, ut si in ipsis coelis collocatus, inter coelestes illas virtutes me­dius staret." 1 2 Teste concilio Burdigalensi: „Eas virtutes clero attribuit Apostolus, quae ad angelicam pene accedunt puritatem." 13 Porro ipsa Ecclesia in ordinatione sacerdo­tum sic Deum precatur: „Innova in visce­ribus eorum Spiritum sanctitatis . . . elu­ceat in eis totius forma justitiae." 1 4 In amplissimo vero virtutum complexu, quibus saeerdotis animam exemplo divini sui Magistri ornatam esse oportet, duae imprimis eminent, quae reliquarum omnium 7 Oal. 2, 20. s Philipp. 1, 21. 9 Ephes. 4, 3. 1 0 L. c. 1 1 Lib. VI. De sacerdot. c. 4. " Ibid. lib. III. c. 4. 1 5 Concil. Burdig. ann. 1624. tit. De ordine. 1 4 Pontif. Rom. De ord. presbyt. in praefatione.

Next

/
Thumbnails
Contents