Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 77 — Junius sacro quodam foedere conjunguntur, ad unum euademque finem a Deo destinantur, et prae caeteris mensibus amore superno Christifidelium animos inflammant! Hoc satis superque ostendit quam aequum, utile, necessarium, et simul facile sit, uti Virgini Deiparae mensern Majum, sic SS. Jesu Cordi Junium toto terrarum őrbe et in Ecclesiis, et in aedibus privatis, et in Coenobiis, et in Seminariis, et in Ephebeis, et in omnibus sodalitatibns, piisque conventibus dedicare. Et quidem Sacri Coi'dis Mensem liis maximé temporibus convenit celebrare; ideoque boni omnes hujus novae religionis apostoli fieri debent. Nam solum in Christo cognoscendo, amando, colendo stat populorum salus; et solo hominum societatis ad Eum reditu expectanda est socialis, ut ajunt, problematis solutio, de qua omnes jure meritoque sunt anxii ac soliciti. Quomodo vero Jesus melius cognosci, et ad Eum amandum citius induci homo poterit, nisi immensum Ejus amorem et caritatem populis ostendendo: cujus fontem et veluti foculum nullibi. nisi in Sacro ejus Corde, esse quis ignorat"? Quomodo, nisi Jesu Cor, ut exemplar, imitando, poterunt Christifideles ad veram virtutem infiammari, ac ipsi, caritatem exercendo, infinita benevolentis Dei munera et aeternam animarum salutem in terras inferre ? Nullum igitur foecundius est opus, quam meditari et proprio cultu sacrum Cor Jesu toto mense venerari; nec quidquam nobilius ac magis apostolicum, quam pium Cordis «lesu mense Junio colendi institutum ubique loconun pro viribus propagare. Apostolatus Orationis generale Consilium jure ac merito nuper affirmavit mensis Junii Jesu Cordi sacrandi institutum caeteras omnes christianae pietatis in idem Cor significatioiies gravitate et praestantia longe superare, quae Summi Pontificis auctoritate perinde confirmantur, ideoque institutum illud maximam christianae reipublicae utilitatem allaturum. Et sane haud facile intelligi potest, quae nova inter Catholicas nationes vita excitetur, quando non in Ecclesiis modo publicis, verum in omnibus hominum coetibus Marianum mensem mensis Jesu Corcli sacer consequetur! Quantae Christifidelibus hoc utilitati futurum putemus! His profecto de causis omnes Conventus christianae pietati excitandae habiti hoc salutare institutum in coelum summis laudibus extulerunt; maximé vero Eucharistieus omnium gentium Conventus nuper, inspectante et benedicente Summo Pontifice, Romae habitus, cujus oratores, postremo et omnium celeberrimo die, affirmantes cliristianam in Eucharistiam pietatem Sacri Cordis religione mirandum in modum crescere et augeri, hanc vero animo conc-ipi et explicari pii Junii mensis exercitationibus, hujusmodi institutum toto terrarum orbe vulgandum ac propagandum censuerunt. Eeliyio Mensis Sacri Cordis in publicis Ecclesiis. Maximé, uti par est, in publicis Ecclesiis Mensis S. Cordis est celebrandus. Pro certo habemus Paroecias, quarum in Ecclesiis Mensis ' S. Cordis rite peragetur, in novam florentemque vitám resurrecturas, et Curiones ac sacerdotes, qui illas regunt, insperatos de animabus triumphos summa cum laetitia relaturos. Nonne hoc experientia nos docet Mensis Marianus? Fieri enim nullo modo potest, ut triginta dierurn concionibus, precationibus, postulationibus, ac voluntariis castigationibus una saltem ovis ad ovile non redeat, utque Jesus bonus agricola suos operarios non remuneret ac soletur: fieri nullo modo potest, ut, praescripta Mensis S. Cordis exercitia rite peragendo, non numerosior sit in Ecclesia Christifidelum multitudo, non frequentior Communio, non vividior pietas, non promptior ad omne bonum opus animus, quod antea vix credibile fore videbatur: fieri nullo modo potest, ut, fervente toto mense populi pietate, non exoriantur honoris Jesu novi vindices et assertores, neque dicant ipsi in aedibus privatis Ejus causam, neve fiant sacerdotum adjutores, ita ut verbum vitae per ipsos iis innotescat, qui non solent Ecclesias frequentare: fieri nullo modo potest, ut pio hoc sacri Mensis instituto non reviviscat ac magis in annos refiorescat magna illa confoederatio, quae Apostolatus Orationis nomine venit, ita ut satanas in rnultis proeliis male rem non gerat. Paroecia est tamquam spirituum domus! Cor autem divinum domibus illis, ubi magis lionoretur, peculiares benedictiones promisit! Has nostras affirmationes facta sequuntur, quorum innumerae literae a Curionibus et Ecclesiarum moderatoribus ad nos missae sunt testes. Excellentissimus quidam Episcopus certiores nos faciebat se, quod nulla obtinere ratione antea potuerat, ut nempe viri Eucharistiam susciperent, solis concionibus mense Junio habitis obtinere potuisse. Altér Ecclesiae Praesul illustrissimus, postquam apud populum Mense S. Cordi sacro conciones ipsémét habuisset, ad nos scribebat: