Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 78 — ..Quotidie magis videó maximam hujus pii in­stituti utilitatem, et magis in dies sic habeo persuasum oportere religionem erga SS. Jesu Cor fore principium, quod inspiret omnia mini­sterii pastoralis opera." Quod objici primo sólet, ut tot bona impe­diantur, illud est Mensem S. Cordis Marianum Mensem proxime sequi, idque non parum Christi­fideles defatigare. At contra in hujusmodi oc­cursu multum inest facilitatis et adjumenti. Et quidem omnes ad Marianum excercitium con­venientes, experiendo potuere domesticarum re­rum horarium cum concionis hora componere; et hoc ipsum continuare facilius profecto est, quam incipere: Ecclesiam frequentare populus jam assuevit: animi pietate jam fervent, ideoque sunt paratissimi ad has pias exercitationis, quae Jesu Cordis caritatis flaminas praesentibus com­memorant. Ex altéra vero parte solent mense Junio festa plurima et maxima celebrari, prae­sertim Pentecostes et Corporis Domini, quae non solum ipso festivitatis die, verum etiam per insequentes octavas Christifideles suamet dulce­dine et jucunditate ad Ecclesiam frequentandam invitant. Ipsum S. Cordis festum triduum aut novemdiale sacrum solent praecedere. Quare lios dies omnes numerando, quibus Christifideles frequentare Ecclesias amant, ad triginta dierum summám fere pervenitur. Denique dies sunt mense Junio omnium longissimi, ideoque majoré tem­poris diuturnitate majorem facilioremque prae­bent religionis offieiis in Ecclesia fungendi li­bertatém. At multae sunt cultus impensae! Hae vero nec sunt immoderatae; et sapienti toto anno parsimonia (saltem residuos cereos ad id servando), et exiguam ab amicis stipem colli­gendo, et opportunas a divitibus suppetias pe­tendo, ipsis denique Christifidelium donis et oblationibus facile compensantur. Mensis Maria­nus est exemplo! Caeterum quantae quantae hae sint impensae, libentissime sunt faciendae. Nnra­nam fidei ac pietatis augumentum pretio ali(|iio possit aestimari ? Numnam non immensa vei autem in terris merces erit ac remuneratio'? At pauci sunt concionatores 1 Cum tot sa­cerdotes de B. Virgine concionantur, nemo in­venietur, qui de Jesu dicere valeat"? Quo vero communior Mensis S. Cordis fiet, eo minor haec difficultas erit: multi enim sacerdotes opportu­nos sermones meditabuntur. Ad concionandum in majoribus Ecclesiis clarus aliquis et pius orator esset ínvitandus. Nonne ita fieri sólet, appetente Quadragesima, Mense Mariano, vei alio maximo die festő? Minusne utilius est de S. Cordis caritate sapientissime ac ferventissime dicere"? Ad conciones in minoribus Ecclesiis habendas, horum moderatores alium amicum sacerdotem invitare possent: in minimis mode­ratores ipsi pauca quidem verba, sed divino amore ferventia dicent; quod ipsis facillimum erit, si suam matutinam tantum meditationem planis et communibus verbis populo explicabunt. Exercitium tamen Mensis S. Cordis debet in Ecclesiis esse solemne, multamque spirare pietatem, saltem quantam, Mariani Mensis exer­citium ; secus nihil ex illo ultilitatis ad Christi­fideles redundabit. Maximae necessitatis est quotidiana concio, cujus numquam in locum meditationis lectio est substituenda, nisi illa haberi prorsus nulla ratione possit. Non desit narratiuncula, ílosculus, cantus, maximé vero cultus pompa et apparatus: omnia reparationis, impetrationis, apostolatus speciem praeseferant: sint frequentes publicae adorationes, et Coramu­niones reparatrices: perquam maxima cum solem­nitate fiat prima adolescentium Communio: piae peregrinationes promoveantur: in una Mensis liebdomada illa omnia fiant, quae sacris in Mis­sionibus obtinent, et de novissimis hominum casibus conciones habeantur. Fiat etiam magnus extra ordinem delectus Christifidelium, quiApo­stolatui Orationis, et aliis piis Operibus ad illum pertinetibus, uti Horae Sanctae, Honorificae Custo­diae, Communioni Reparatrici, Horae Misericor­diae, Confoederationi adversus blasfemiam, etc., dent nomina. Mensis memória alicujus novi utilisque Operis monumento quotannis aeterne­tur. Sit igitur ille Mensis totius populi sancti­ficationis: Mensis, scilicet, non modo precum et concionum, sed indefatigatae pietatis et industriae, ut SS. Cor Jesu animabus quam plurimis coronetur. Religio Mensis Sncri Cordis in Seminariis. Verum hoc non satis habendum. Praefectus maximi Sanctuarii ad Montéin Martyrum haec scribebat: Hora Sacri Cordis consilia manife­standi jam adventavit. Mensis Junii religio apud omnes rec-epta plurimorum maximorumque bene­ficiomm erit principium, et simul facillima ratio Divini Cordis cultum vulgandi. Mensis igitur Junius non modo in privatis aedibtis est cele­brandus, verum in omnibus etiam locis, ubi duo vei tres in Jesu Christi nomine sint congregati. In Seminariis in primis Sacri Cordis festum continuum alumnorum spiritus festum esse debe-

Next

/
Thumbnails
Contents