Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 76 — Nos, quibus unum opus est hocce pie­tatis institutum tota Ecclesia propagari, plu­rimas Deo O. M. gratias egimus, quod pientissimis viris, qui Romám convenerunt, hanc mentem injecerit: et quia rem ita ma­gis ex sententia processuram existimamus, si Pastores ipsi Christifidelibus quisque suis ejus rei hant auctores, enixis Te precibus exoramus, ut nos, quemadmodum com­plures alii Episcopi, voti compotes et Ipse facias. Digneris igitur, Excellentissime Do­mine, quo modo cunque possis, pium hoc institutum mensem Junium SS. Jesu Christi Cordi sacrandi tuis Christifidelibus etiam atque etiam commendare; idque potissimum per validas cohortationes singulis annis re­novatas atque in Calendario Dioecesano in­scriptas, quibus et presbyteros moneas velint exercitium illud in ephebeis, in sodalitatibus, in privatis aedibus late promovere, et quo­tidianas indictas conciones atque precationes sive in Seminario sive in publicis Ecclesiis habendas, eo modo quo Mariano mense fieri solent. Si pietas in Deiparam Virginem miri­fice crevit et calet adhuc, quamvis nequis­sima sint tempóra, hoc in maximam partém pio Mariani mensis instituto acceptum est referendum: idem de Christifidelium in Je­sum Chr. D. N. pietate est sperandum, si cultus Sacri Cordis piis Junii mensis exer­citationibus penitiores quotannis apud Chri­stianos homines radices agat. Ouam ob rem sapientissimus ille et item pientissimus Leo XIII. P. M., f. r., per Litteras, quas a SS. RR. Congregatione XII. Kai. Aug. an. MDCCCXCIX mitti jussit, totius Catholici orbis Episcopis pium divo Cordi Jesu men­sem Junium sacrandi institutum quam ma­ximé commendavit, plurimisque indulgentiis, novo postea Decreto Urbis et Orbis III. Kai. Jun. an. MCMII lato non parum auctis, locupletavit. Verum, etsi mensis Junius ad Sacrum Cor Jesu colendum sit aptior et accomo­datior, tuos tamen commonefacere juvabit, si quid alicubi obstet, posse pias ejus mensis exercitationes, Te indulgente, in aliud tempus transferri. Item, si Tibi opportunum videatur (quod perutile esse arbitramur ad rei me­móriám redintegrandam viresque tempestive excitandas), ne graveris in Calendario, prae­ter tuas publicas ad hoc editas in eoque integre inscriptas Litteras, mentionem etiam de illis facere, majoribus characteribus im­pressam, inter mensem Aprilem et Majum, Pergratum autem nobis erit, si et in praesens certiores nos facias Te Conventus Eucharistici sententiis et Voto prorsus ad­haerere, et in posterum Calendarii Dioece­sani exemplar ad animi nostri solatium simul et incitamentum mittas. Maximis observantiae nostrae cum si­gnificationibus sacrum annulum Tibi deos­culamur. Neapoli; die festő Nativitatis B. M. Virginis, An. MCMV. Excellentiae Tuae obsq.-mus addict.­mus dev.-mus Aloysius Canonicus Carusi." PRO MENSE DIVO CORDI SACRANDO CONSIDERATIONES. „Oportet Illum regnare!" Mensis Maji pulchritudinem excipit Junii magnificentia, et Mariani Hores divini Cordis radiis foecundantur! Decurrente Majo, Christi­fideles ad Deiparae pedes provoluti, ut filii pietate ardentes, enixis ac suavibus preeationibus Angelos aemulati, intimos animi affeetus dulcissimae Matri significarunt, eorumque hymnos recinuit coelura! Oh! si cantus hic suavissimus diutius in terris resonaret! . . . si novae pietatis interpres pari laudum praeconio SS. Cor Jesu prosequeretur!... Num eoelum, ejus pertaesum: — Ohe ! jam satis est! — diceret ? Exeunte mense Majo, eheu! <[uot homines Immaculatae Virginis maternis curis ad­liuc resistunt! quot semina divinae gratiae ab ea impetratae perstant adhuc occlusa! quot flores, quos in nobis ipsa coluit, nondum olent! Eja, fervens ergo mense Junio Jesu Cordis sol exoria­tur, qui semina illa foecundet, flosculos illos languentes exsuseitet! Quo enim modo in Re­demptionis opere Jesus et Maria nunquam non consociantur, ita duo magni menses Május et

Next

/
Thumbnails
Contents