Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 137 — Nr. 4120. Facultates quinquennales pro foro interno. breve tempus eamdem communicet, aut respective causas approbet. 16. Deferendi Sanctissimum Sacramentum occulte ad infirmos sine lumine illudque sine eodem retinendi pro eisdem infirmis, in loco tamen decente, si ab haereticis aut infidelibus est periculum sacrilegii. 17. Induendi se vestibus saecularibus, si aliter vei transire ad loca eorum curae commissa, vei in eis permanere non poterunt. 18. Recitandi Rosarium, vei alias preces, si breviárium secum deferre non poterunt, vei divinum officium ob aliquod legitimum impedimentum recitare non valeant. 19. Dispensandi, quando expedire videbitur, super esu carnium, ovorum, et lacticiniorum tempore jejuniorum et praesertim quadragesimae; non tamen per generale indultum, sed in casibus particularibus. 20. Communicandi has facultates in totum, vei in partém, prout opus esse secundum ejus conscientiam judicaverit, sacerdotibus idoneis in conversione animarum laborantibus, et praesertim tempore sui obitus; ut sede vacante sit qui possit supplere donec Sedes Apostolica certior facta, quod quamprimum fieri debebit, per delegatos, aut unum ex eis, alio modo provideat. Praedictae facultates gratis, et sine ulla mercede exerceantur, ad quinquennium, et in dioecesi sibi commissa tantum. Dátum Romae ex Aed. S. Congnis de Propaganda Fide^ die et anno ut supra. L. f S. Aloisius Veccio Secrius Coloczae, die 3-a Octobris 1906. SERAPHINUS DIVINA MISERATIONE EPISCOPUS PORTUEN. ET S. RUFINAE S. R. E. CARDINALIS VANNUTELLI SS. D. D. NOSTRI PAPAE ET S. SEDIS APOSTOLICAE MAJOR POENITENTIARIUS. Tibi dilecto in Christo Ordinario Colocen: et Bácsién: infrascriptas communicamus facultates tum absolvendi a censuris, non obstante Constitutione Apostolicae Sedis, tum dispensandi, ad quinquennium duraturas, quibus pro foro conscientiae, etiam extra sacramentalem confessionem et etiam extra dioecesim, quatenus vei ipse vei subditus vei uterque extra dioecesim fueritis, pro grege Tibi commisso, ex speciali Sedis Apostolicae auctoritate Tibi delegata uti valeas; quasque intra fines dioecesis tantum canonico poenitentiario necnon vicariis foraneis, pro foro pariter conscientiae ac in actu sacramentalis confessionis dumtaxat, etiam habitualiter, si Tibi placuerit, aliis vero confessariis cum ad Te in casibus particularibus poenitentium recursum habuerint, pro exposito casu impertiri possis, nisi ob peculiares causas aliquibus confessariis a Te specialiter subdelegandis, per tempus arbitrio tuo statuendum, illas communicare judicabis. • I. Absolvendi quoslibet poenitentes, exceptis haereticis publice dogmatizantibus, a quibusvis censuris et poenis ecclesiasticis quibus obnoxii sint ob haeresestam nemineaudiente quam coram aliis prolatas, ob defensionem et favorem praestitum haereticis et eo quod ipsis crediderint, ob infidelitatem et catholicae fidei abjurationem priváté admissas, ob sortilegia ac maleficia haereticalia etiam cum sociis patrata, necnon ob daemonis invocationem cum pacto etiam donandi animam eique praestitam idololatriam ac superstitiones haereticales exercitas ac demum ob quaecumque insinuata falsa dogmata, postquam tamen poenitens magistros ex professo falsae doctrinae, si quos noverit, prout de jure denunciaverit, et quatenus ob justas causas nequeat ante absolutionem denuntiare, facta a poenitente seria promissione denuntiandi cum primum et meliori modo quo fieri poterit et postquam in singulis casibus coram absolvente haereses secrete abjuraverit et pactum cum maledicto daemone initum expresse revocaverit, tradita eidem absolventi syngrapha forsan exarata aliisque mediis superstitiosis ad omnia comburenda seu destruenda; injuncta