Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
— 138 — pro modo excessuum gravi poenitentia salutari cum frequentia sacramentorum et obligatione se retractandi apud personas coram quibus haereses manifestavit et reparandi illata scandala. II. Absolvendi a censuris ob retentionem vei lectionem librorum quorumlibet prohibitorum contractis, injuncta congrua poenitentia salutari, firma manente obligatione tradendi prout de jure, sive per se sive per alium, absque ulla mora, vei saltem comburendi seu destruendi, et quatenus fieri poterit ante absolutionem libros prohibitos quos poenitens in sua potestate retineat. III. Absolvendi a censuris impedientes directe vei indirecte exercitium jurisdictionis ecclesiasticae, sive interni sive externi fori et ad hoc recurrentes ad fórum saeculare ejusque mandata procurantes, edentes aut auxilium, consilium vei favorem praestantes; injunctis tamen de jure injungendis. IV. Absolvendi a censura simpliciter reservata eos qui quomodocumque violentas manus, suadente diabolo, injecerunt in clericum vei utriusque sexus monachos, etiamsi casus sit publicus, non tamen morte secuta, dummodo scandalum removeatur, ac parti laesae atque Ecclesiae, prout oportet, satisfiat, injuncta pro gravitate eriminis congrua poenitentia. V. Absolvendi a censuris contra duellantes statutis in casibus dumtaxat ad fórum externum non deductis, injuncta gravi poenitentia salutari et aliis injunctis, que fuerint de jure injungenda. VI. Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui sectae massonicae aliisque ejusdem generis nomen dederint, aut qualemcumque favorem praestiterint, etiamsi publice cognoscantur, ita tamen ut a respectiva secta omnino se separent eamque abjurent, libros, manuseripta ac signa sectam respicientia, si quae retineant, in manus absolventis tradant, ad Te quamprimum caute transmittenda aut saltem, si justae gravesque causae id postulent, comburenda; injuncta pro modo culparum gravi poenitentia salutari cum frequentia sacramentalis confessionis aliisque injunctis de jure injungendis: nec non absolvendi eos qui ejusmodi sectarum duces et coriphaeos occultos denunciare culpabiliter neglexerint, injuncta pariter salutari poenitentia et firma obligatione sub reincidentia eosdem Tibi vei aliis ad quos spectat prout de jure denunciandi. VII. Absolvendi a censuris incursis ob violationem clausurae regularium utriusque sexus, durnmodo non fuerit commissa ad malum finem, etiam effectu non secuto, nec casus fuerint ad fórum externum deducti; cum congrua poenitentia salutari. Et insuper absolvendi mulieres tantum a censuris et poenis ecclesiasticis ob violationem ad malum finem clausurae virorum religiosorum incursis, dummodo tamen casus occulti remaneant, injuncta gravi poenitentia salutari cum prohibitione accedendi ad ecclesiam aut conventum seu coenobium dictorum religiosorum durante occasione peccandi. VIII. Absolvendi religiosos cujuscumque ordinis (etiam moniales per confessarios tamen pro ipsis a Te approbatos vei specialiter deputandos) non solum a praemissis sed etiam a casibus et censuris in sua religione reservatis, dummodo religiosi apud confessarium subdelegatum legitimam habuerint licentiam peragendi confessionem sacramentalem. IX. Absolvendi in sacramentali confessione a casu munerum acceptorum a regularibus utriusque sexus, injuncta poenitentia salutari, et quando agatur de muneribus, quae valorem viginti scutatoruVn non excedant, imposita aliqua eleemosyna absolventis arbitrio taxanda et caute eroganda, cum primum poterit, in benefleium conventus vei religionis cui facienda esset restitutio, dummodo tamen non constet quod illa fuerint de bonis propriis religionis: quatenus