Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 136 — illuc reversi, in haeresim fuerint relapsi, et hos in foro conscientiae tantum. 2. Tenendi et legendi, non tamen aliis concedendi, praeterquam, ad tempus tamen, iis sacerdotibus sive laicis quos doctrina, pietate fideique zelo praestantiores esse per­spectum habeat, libros prohibitos; exceptis operibus Dupuis, Volney, M. Reghellini, Pigault le Brun, De Potter, Bentham, I. A. Dulaure, Fétes des Courtisanes de la Gréce, Casti (Novelle) et aliis operibus de obscoenis, et contra Religionem ex professo tractan­tibus. 3. Dispensandi in 3. et 4. simplici, et mixto in contrahendis et in contractis; cum haereticis vero conversis, etiam in 2. sim­plici, et mixto, dummodo non attingat pri­mum gradum, et in his casibus, prolem susceptam declarandi legitimam. 4. Dispensandi super impedimento pu­blicae honestatis, justis ex sponsalibus pro­veniente. 5. Dispensandi super impedimento eri­minis, neutro tamen conjugum machinante, ac restituendi jus petendi debitum amissum. 6. Dispensandi in impedimento cogna­tionis spirituális; praeterquam inter levan­tem et levatum, baptizantem et baptizatum. 7. Hae vero dispensationes matrimo­niales, videlicet 3. 4. 5. et 6. non conce­dantur nisi cum clausula, dummodo mulier rapta non fuerit, et si rapta fuerit in pote­state raptoris non existat, et in dispensa­tionibus hujusmodi declaretur expresse, illas concedi tamquam a Sedis Apostolicae dele­gato, ad quem effectum etiam tenor hujus­modi facultatum inseratur; cum expressione temporis, ad quod fuerint concessae. 8. Dispensandi in irregularitatibus ex delicto occulto tantum provenientibus, ex­cepta ea, quae ex homicidio voluntario con­trahitur. 9. Dispensandi, et commutandi vota simplicia in alia pia opera, exceptis votis castitatis, et religionis. 10. Absolvendi ab omnibus censuris etiam speciali modo in Bulla Apostolicae Sedis moderationi diei 12. Octobris 1869, Romano Pontiflci reservatis, excepta abso­lutione complicis in peccato turpi. 11. Delegandi simplicibus sacerdotibus potestatem benedicendi paramenta, et alia utensilia ad Sacrificium Missae necessaria, ubi non interveniat sacra unctio, et recon­ciliandi ecclesias pollutas aqua ab Episcopo benedicta, et in casu necessitatis etiam aqua non benedicta ab Episcopo. 12. Conferendi ordines extra tempóra, et non servatis interstitiis usque ad sacer­dotium inclusive. 13. Dispensandi super defectu aetatis unius anni ob operariorum penuriam, ut promoveri possint ad sacerdotium, si alias idonei fuerint. 14. Conficiendi olea cum quinque sal­tem sacerdotibus, non tamen extra diem Coenae Domini, nisi necessitas aliud ur­geat. 15. Celebrandi bis in die, si necessitas urgeat, ita tamen ut in prima missa non sumpserit ablutionem, per unam horam ante auroram, et aliam post meridiem, sine mi­nistro, sub dio, et sub terra, in loco tamen decenti, etiamsi altare sit fractum, vei sine reliquiis Sanctorum, et praesentibus haere­ticis, schismaticis, infidelibus, et excommu­nicatis, si aliter celebrare non possit. Ca­veat vero, ne praedicta facultate, seu dis­pensatione celebrandi bis in die aliter, quam ex gravissimis causis, et rarissime utatur, in quo graviter ipsius conscientia oneratur. Quod si hanc eamdem facultatem alteri sa­cerdoti juxta potestatem inferius apponen­dam communicare, aut causas ea utendi alicui, qui a S. Sede hanc facultatem obti­nuerit, approbare visum fuerit, serio ipsius conscientiae injungitur, ut paucis dumtaxat iisque maturioris prudentiae, ac zeli, et qui absolute necessarii sunt, nec pro quolibet loco, sed ubi gravis necessitas tulerit, et ad

Next

/
Thumbnails
Contents