Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 113 XIX. Nr. 3857. Forma brevis extremae utictionis. DECRETUM QUO DETERMINATUR FORMA BREVIS ADMINISTRANDAE EX­TREMAE UNCTIONIS IN CASU NECES­SITATIS. Feria IV, die 25. Április 1906. Cum huic Supremae Congregationi quaesitum fiierit ut unica determinaretur formula brevis in administratione Sacra­menti Extremae Unctionis in casu mortis imminentis, Emi ac Revmi Patres Generales Inquisitores, maturrime re perpensa, prae­habitoque Rmorum Consultorum voto, de­creverunt: In casu verae necessitatis sufficere for­mám : Per istam sanctam unctionem indul­geat tibi Dominus quidquid deliquisti. Amen. 1 Sequenti vero feria V, die 26 ejusdem mensis et anni, in audientia a SSmo D. N. Pio div. providentia PP. X, R. P. D. Ad­sessori impertita. SSmus D. N. decrctum Emorum et Rmorum Patrum adprobavit. L. f vS. Petrus Palombelli, S. R. et U. I. Nótárius. Coloczae, die 20 Sept. *) Benedictus XIV (De Syn. dioec. lib. 8, cap. 2, n. 2) docet quod : „Formám sacramenti Extermae Unctionis non esse a Christo Domino institutam in specie infima, ut aiunt, hoc est certis verbis praesciptam, theologi omnes admittunt, atque ex diversis formulis, etiam in Ecclesiam latina in illius administratione usurpatis, evidenter demostratur. Quae nunc in Ecclesia latina sit adhibenda, jam a Tridentino accepimus, et clarius in Rituali Romano explicatur." Quapropter omnes quidem fatentur integram Extremae Unctionis formám, quae cum expressione cujusque sensus qui inungitur, profertur, neccassariam esse de necessitate praecepti; at controvertitur num ipsa sit etiam necessaria de necessitate sacramenti. Probabilior tamen et inter recentiores theologos comunior sententia tenet, unicam formám generalem, quae singulos sensus exprimat, cum unica saltem unius sensus unctione, sufficere ad validam hujus sacramenti administrationem. Cui oppinioni validissimum argumentum praebet, ut ait Bene­dictus XIV. (loc. cit. cap. 3, n. 3), „diversa in unctionum Propositis sequentibus dubiis Consilium Pontificium pro studiis de re biblica prove­hendis respondendum censuit prout sequitur: I. Utrum argumenta a criticis congesta ad impugnandam authentiam Mosaicam sa­crorum Librorum, qui Pentateuchi nomine designantur, tanti sint ponderis, ut post­habitis quampluribus testimoniis utriusque Testamenti collective sumptis, perpetua con­sensione populi Judaici, Ecclesiae quoque numero disciplina, quae in diversis ecclesiis suaaetate viguit." Favet etiam Concilium Trid. (Sess. 14, cap. 1 de extr. unct.) quod nedűm multiplices unctiones non commemorat aut innuit, sed etiam aperte docet, materiam proximam hujus sacramenti esse reponendam in actione ungendi, „nam unctio aptissime Spiritus Sancti gratiam, qua invisibiliter anima aegrotantis inungitur, repraesentat;" quae autem repraesentatio in unica infirmi unctione cum unicae formuláé prolatione sat suffici­enter verificatur. Dum e contra ad licitam dumtaxat sacra­menti confectionem referenda est quintuplex illa vei etiam septula corporis unctio cum peculiari forma, prout praecipi­tur a Synodo Florentina in decreto pro Armenis et a Rituali Romano (tit. 5, cap 1, n. 15). Praeterea inter eosdem aucto­res recensentur qui ad essentiam formae hujus sacramenti, praeter verba: per istam sanctam unctionem indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti, pertinere censent etiam parti­cularem singulorum sensuum, vei saltem generalem omnium sensuum expressionem cum unctione singulorum vei saltem unius sensus; videlicet addenda esse verba putant: per visum, auditum, gustum, odoratum et tactum, vei saltem per sensus. Ex hodierno autem decreto quo determinatur forma omnino necessaria ad validum conficiendum sacramentum, clare eruitur ad essentiam formae non requiri hujusmodi sensuum expressionem, atque ad materiam proximam constituendam unicam sufficere unctionem. In casu proinde verae necessi­tatis, nempe quum mors ita immineat ut periculum sit, ne moribundus ante omnes sensuum unctiones decedat et sic salutare hoc sacramento privetur, unica statuta forma cum unica unctione in aliquo sensu vei in pectore vei consultius in fronté, tamquam in summa omnium sensutn sede, licité et valide adhiberi potest imo et debet. Cfr. Benedictus XIV. (loc. cit., cap 3, n. 5). Sed, cessante periculo, praesertim si aegrotus alia sacramenta secure suscipere non potuit, sub conditione repetendae sunt singulae unctiones in singulis sensibus sub suis patricularibus formis, atque addendae simul sunt omnes orationes omissae. Quae norma aprime congruit praescriptionibus Rituális Romani, et, quatenus melior fiat dispositio suscipientis sacramentum, ad május gratiae aug­mentum obtinendum concurrit. (Nota redictoris ephemeridis „Acta S. Sedis.") Nr. 3856. Pentateuchi authentia ejusque inte­gritás con­firmatur. LITT. CIRC. 1906. 22 22

Next

/
Thumbnails
Contents