Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906

Index

— 114 — constanti traditione nec non indiciis internis quae ex ipso textu eruuntur, jus tribuant affirmandi hos libros non Moysen habere auctorem, sed ex fontibus maxima ex parte aetate Mosaica posterioribus fuisse confectos ? Resp. Negatíve. II. Utrum Mosaica authentia Penta­teuchi talem necessario postulet redactionem totius operis, ut prorsus tenendum sit Moisen omnia et singula manu sua scripsisse vei amanuensibus dictasse; an etiam eorum hypothesis permitti possit qui existimant eum opus ipsum a se sub divinae inspira­tionis afflatu conceptum alteri vei pluribus scribendum commisisse, ita tamen ut sensa sua fideliter redderent, nihil contra suam voluntatem scriberent, nihil omitterent; ac tandem opus hac ratione confectum, ab eodem Moyse principe inspiratoque auctore probatum, ipsiusmet nomine vulgaretur? Resp. Negatíve ad primam partém, affirmative ad secundam. III. Utrum absque praejudicio Mosaicae authentiae Pentateuchi concedi possit Moysen ad suum conficiendum opus fontes adhi­buisse, scripta videlicet documenta vei orales traditiones, ex quibus, secundum peculiarem scopum sibi propositum et sub divinae in­spirationis afflatu, nonnulla hauserit eaque ad verbum vei quoad sententiam, contracta vei amplificata, ipsi operi inseruerit? Resp. Affirmative. IV. Utrum, salva substantialiter Mosaica authentia et integritate Pentateuchi, admitti possit tam longo saeculorum decursu non­nullas ei modificationes obvenisse, uti addita­menta post Moisis mortem vei ab auctore inspirato apposita, vei glossas et explica­tiones textui interiectas; vocabula quaedam et formás e sermone antiquato in sermo­nem recentiorem translatas; mendosas de­mum lectiones vitio amanuensium adscri­bendas, de quibus fas sit ad normás artis criticae disquirere et judicare ? Resp. Affirmative, salvo Ecclesiae ju­dicio. Fulcranus Vigouroux, P. S. S. P. Laurentius Janssens, 0. S. B. Consultores ab Actis. Coloczae, die 20. Sept. 1906. URBIS ET ORBIS. SSmus Dnus Noster Pius PP. X. hu­millimas preces R. P. Francisci Xaverii ab Immaculata Conceptione, Provinciális, Pro­vinciáé S. Joseph Ordinis SSmae Trinitatis, clementer excipiens, quo magis christifideles ad servandas promissiones in susceptione Baptismatis ab ipsis emissas excitentur, Plena­riam Indulgentiam, defunctis quoque applica­bilem benigne concessit, ab omnibus lucran­dam, qui, die festő Augustissimae Trinitatis, alicui piae caeremoniae in parochialibus aliis que ecclesiis, de Ordinariorum licentia et juxta eorumdem normás, peragendae, in qua solemniter praefatae promissiones denuo nun­cupentur, devote adstiterint, simulque sacra­mentali confessione expiati et S. Synaxi refecti ad mentem Sanctitatis Suae pie ora­verint. Praesenti in perpetuum valituro. Con­trariis quibuscunque non obstantibus. Dá­tum Romae, e Secretaria S. Congr. Indul­gentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, Ca­lendis Junii an. 1906. — A. Card. Tripepi, Praefectus. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Coloczae, die 20. Sept. 1906. Üixercitiis dioecesanis in seminario pue­rorum diebus 21-—25 mensi elapsi sub ma­nuductione R. P. Ladislai Molnár S. J. una mecum vacarunt P. T. Domini : E clero gremiali: Boromisza Stephanus, Povischil Bichardus canonici, Hinger Michael secretarius aeppalis, Ketterer Carolus, Kis-Erös Franciscus pro­fessor praeparandiae, Köszeghy Michael sub­regens sémin, pueror., Petrányi Franciscus, Nr. 3852. Indulgentia renovantibus vota baptis­malia in festő SS. Trinitatis. Nr. 3933. SS. Exercitiis dioecesanis vacarunt.

Next

/
Thumbnails
Contents