Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1906
Index
8 — quasi fundamentum constituunt, et ideo etiam a sacerdote solerti diligentia acquirendae et excolendae veniunt. Hae vero virtutes sunt humilitas et charitas. Et his quidem virtutibus non ideo solummodo prae reliquis indigemus, quia sine iisdem sanctitas nullatenus acquiri aut conservari potest; sed ideo etiam, quia nisi charitate accensi et in humilitate bene fundati simus, neque gravissima status nostri munia rite adimplere, neque ob eminentem qua fulgemus dignitatem superbiae et fastus pericula evitare poterimus. Ideo, monet S. Gregorius M.: „Qui caritatem erga alterum non habét; praedicationis officium suscipere nullatenus debet." 1 „Pascere enim gregem Dominicum, amoris officium est," ait S. Augustinus. 2 De humilitate vero Innocentius PP. III. ita loquitur: „Officium servitutis humiliet, quem fastigium sublimitatis exaltat: et humilis sublimitas sit, et sublimis humilitas." 3 „Xon enim — dicente S. Bernardo — magnum est esse humilem in abjectione: magna prorsus et rara virtus humilitas honorata. Si me miserum homuncionem meis decepta simulationibus ad aliquem vei mediocrem honorem provexerit Ecclesia, Deo nimirum hoc vei propter mea, vei propter subditorum peccata permittente: nonne statim oblitus qui fuerim, talem me puto,qualis ab hominibus, qui cor non vident, putatus sum ? Credo famae, conscientiam non attendo; et reputans non honorem virtutibus, sed virtutes honori, eo sanctiorem, quo superiorem me aestimo." 4 E duplici hac sanctitatis sacerdotalis radice, plurimae aliae virtutes sacerdotales et pastorales propullulant, inter quas praecipue vigilantia, ars correptionis, fortitudo junctacum suavitate, spiritus laboris, prudentia et zelus pastoralisadoctoribus numerantur. 5 1 Homil. 17. in Evang. 2 Tract. 123. in Joann. 3 Serm. 2. in consecrat. Pontif. Max. * Hom. IV. super „Missus est." cap. 9. 6 Cfr. Schouppe, Meditationes sacerdotales, tom. I. pag. 377. sqq. Et re sane vera, impossibile omnino est, ut sacerdos, qui cum Deo per sanclitatem conjunctus vivit, atque amore Dei et proximi ílagrat, non etiam in virtutibus heic recensitis proficiat et praesertim ardentissimo zeli pastoralis igne accendatur. Quid enim aliud zelus est, nisi „purissima flamraa charitatis, ardens scilicet studium ac desiderium efficax procurandi glóriám Dei et salutem animarum." 6 Et Guillelmus Parisiensis zelum vocat „flammam ferventissimam de ipsa fornace spiritus sancti, et de camino quod est in coelesti Jerusalem" prodeuntem. 7 Quo ferventius ergo Deum et proximum diligimus, in quo proprie vera sanctitas sita est, eo majori zelo gloriae divinae et salutis animarum ardebimus, ita, ut duplex hic zelus quasi applicatio et externa manifestatio sanctitatis considerari possit. „Puritas cordis — ait S. Bernardus — in duobus consistit: in quaerenda glória Dei et utilitate proximi; ut in omnibus videlicet actis suis vei dictis, nihil suutn quaerat; sed tantum aut Dei honorem, aut salutem proximorum aut utrumque." 8 Hoc maximé ad sacerdotes pertinere, suapte patet. Quare Concilium Mediolense sic eosdem monet: „Estis divina misericordia in ecclesiastico ordine constituti, ad glóriám Dei conservandam, propagandamque." 9 „Zelus namque gloriae Dei intendit Dei honorem inter homines conservare, reparare et augere, allaborando ut Deus cognoscatur, ut non offendatur, ut ejus cultus tloreat, ejus lex vigeat, adeoque ut Deus glorificetur, tum in templis suis, tum in fidelium cordibus." 1 0 Et S. Hieronymus de zelo animarum dicit: „Si officium vis exercere presbyteri . . . aliorum salutem fac lucrum animae tuae."' 1 3 Schouppe, I. c. tom. II. pag. 22. 7 De morib. c. 8. 8 Epist. 42. Ad Henric. Senon. c. 3. 9 Concii. Mediol. IV. part. 3. tit. Monitiones. 1 0 Schouppe, 1. c. II. 22. 1 1 Epist. 13.