Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1905
Index
— 45 — VIII. PlUS PP. X. Ad Perpetuam rei memóriám. Cum Nobis nihil antiquius et nec suavius quam ut per universum terrarum orbem fidelium pietas erga Sacratissimum Cor Jesu propagetur, amplificetur, votis annuentes dilecti filii Aloisii Palliola Sacerdotis e Congregatione SSmi Redemptoris et Rectoris Pontificalis Ecclesiae Sancti Joachimi de Urbe, in qua erecta existit Archisodalitas Eucharistici Cordis Jesu, de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum Ejus auctoritate confisi, per praesentes omnibus et singulis hdelibus ex utroque sexu ubique terrarum existentibus quoties juxta exemplar quod in Tabulario Secretariae Nostrae Brevium asservari jussimus, quocumque idiomate, dummodo versio sit fidelis, contrito saltem corde recitaverint hanc jaculatoriam precem „Adoramus, gratias agimus, oramus et consolamur cum Maria Immaculata sacratissimum et amantissimum Cor Jesu Eucharisticum," toties de numero poenalium in forma Ecclesiae consueta ducentos dies expungimus. Iis vero qui per solidum annum quotidie semel saltem jaculatoriam piam precem pie recitaverint ac festivitate Immaculatae Virginis Deiparae Conceptionis vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti quodvis templum publicum sive sacellum visitent, ibique pro Christiano'rum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effundant, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Largimur insuper hdelibus iisdem, si maiint, liceat plenaria et partialibus hisce indulgentiis vita functorum labes poenasque expiare. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuo valituris. Volumus autem ut praesentium authenticum exemplar transmittatur ad Sacram Congregationem Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositam, alioquin praesentes nullae sint. Dátum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XIX. Decembris MCMIV, Pontificatus Xostri anno secundo. Pro D. Card. MACCHI L. f S. N. Marini, Substitutus. Praesentium Litterarum authenticum exemplar transmissum fűit ad hanc S. Congregationem Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositam. In quorum hdem etc. Dátum Domae ex Secretaria ejusdem S. Congregationis, die 19. Decembris 1904. L. f S. Josephus M. Can. Coselli, Siíbstitutus. Coloczae, die 10. Apr. 1905. Nr. 1503. Indulgentiae conceduntur recitantibus quandam jaculatoriam precem Sacratissimo Cordi Jesu. ]STonnulli Sacrorum Antistites a Sacrorum Rituum Congregatione semel atque iterum reverenter postularunt: „An attenta etiam magna difflcultate vei veram ceram apum habendi vei indebita cum alia cera commixtiones eliminandi, candelae super Altaribus ponendae, omnino et integre ex cera apum esse debeant, an vero esse possint cum alia matéria seu vegetali seu animali commixtae ?" Et Sacra Rituum Congregatio, in Ordinario Coetu die 29. Xovembris hoc vertente anno in Vaticanum coadunato, omnibus perpensis, una cum suffragio Commissionis Liturgicae, anteacta decreta mitigando, rescribere rata est: „Attenta asserta difficultate, Negatíve ad primam partém; Affirmative ad secundam, et ad mentem. Mens est, ut LITT. CIRC. 1905. 8 Nr. 841. Circa qualitatem cerae in ss. functionibus adhibendae.