Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
quorum altér per Constitutionem „Apostolicae Sedis" censuras coarctávit latae sententiae, altér leges de publicatione ac censura librorum temperavit per constitutionem „Officiorum et munerum" ; et normás constituit Congregationibus religiosis cum votis simplicibus per Constitutionem „Conditae a Christo." At illustres Ecclesiae Praesules, iique non pauci etiam e S. R. E. Cardinalibüs, magnopere ílagitarunt, ut universae ecclesiae leges, ad haec usque tempóra editae, lucido ordine digestae, in unum colligerentur amotis inde quae abrogatae essent aut obsoletae, aliis, ubi opus fuerit ad nostrorum temporum conditionem propius aptatis; quod idem plures in Vaticano Concilio Antistites postularunt. Haec Nos justa sane vota probantes ac libenter excipientes, consilium cepimus eadem in rem tandem deducendi. Cujus quidem coepti quia Nos minimé fugit quanta sit amplitúdó et moles, idcirco motu proprio, certa scientia et matúra deliberatione decernimus et perflcienda mandamus quae sequuntur. I. Consilium, sive, ut ajunt, Commissionem Pontificiam constituirnus, quam penes erit totius negotii moderatio et cura, eaque constabit ex nonnullis S. R. E. Cardinalibüs, a Pont;fice nominatim designandis. II. Huic Consilio ipse Pontifex praeerit, et Pontiíice absente, Cardinalis decanus inter adstantes. III. Erunt praeterea justo numero Consultores, quos Patres Cardinales e viris canonici juris ac theologiae peritissimis eligent, Pontiíice probante. IV. Volumus autem universum episcopatum, juxta normás opportune tradendas in gravissimum hoc opus conspirare atque concurrere. V. Ubi fuerit constituta ratio in hujusmodi studio sectanda, Consultores materiam parabunt suamque de ipsa sententiam in conventibus edent, praeside illo, cui Pontifex mandaverit Consilii Cardinalium esse ab actis. In eorum deinde studia et sententias PP. Cardinales matúra deliberatione inquirent. Omnia denique ad Pontificem deferantur, legitima approbatione munienda. Quae per has Litteras a Nobis decreta sunt, ea rata et firma volumus, contrariis quibusvis etiam speciali aut specialissima mentione dignis minimé obstantibus. Dátum Romae apud S. Petrum XIV. Cal. April. die festő s. Josephi, Sponsi B. M. V. MCMIV. Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X. Illme ac JRme Domine. Pergratum mihi est Amplitudini Tuae mittere Litteras, quas Beatissimus Páter nuper Motu proprio edidit de Ecclesiae legibus in unum redigendis. Ad normám autem tertiae ipsarum paragraphi, inter Consultores a Patribus Cardinalibüs, Pontifice probante, hi, Romae commorantes, adnumerati sunt, quibus alii postea adjungentur: Albertus Pillét, Alexius Lepicier, Alojsius Veccia, Alphonsus Eschbach, Bernardinus Klumpeb, Cajetanus de Lai, Carolus Lombardi,