Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
— 95 — Franciscus Xav. Wernz, Guillelmus Sebastianelli, Guillelmus Van Rossum, Laurentius Janssens, Maurus Kaiser, Petrus Armengaudius Valenzuela, Philippus Giustini, Pius de Langogne, Thomas Esser, Vincentius Fernandez y Villa. Cum autem, ut in quarta paragrapho edicitur, ea Sanctitatis Suae mens sit, ut universus episcopatus in gravissimum hoc opus, quod totius catholicae Ecclesiae bonum utilitatemque summopere spectat, concurrat atque conspiret, idcirco Beatissimus Páter mandat, ut singuli Archiepiscopi, auditis Suffraganeis suis aliisque, si qui sint, Ordinariis qui Synodo Provinciali interesse deberent, quamprimum, idest non ultra quatuor menses a receptis his Litteris, huic Sanctae Sedi paucis referant, an et quaenam in vigenti jure canonico, sua eorumque sententia, immutatione vei emendatione aliqua prae ceteris indigeant. Insuper Summus Pontifex singularum nationum Episcopis facultatem tribuit, ut unum vei alium virum, sacrorum canonum ac theologiae scientia praestantem, ab eisdem Episcopis electum, atque ipsorum sumptibus alendum, Romám mittant, qui Consultorum coetui adscribi possit. Quodsi eis magis libuerit, poterunt item Episcopi singularum nationum unum ex illis designare, qui jam a Patribus Cardinalibus Consultores, ut supra, electi sint, eique sua desideria transmittere cum Consultorum coetu communicanda; vei etiam aliquem e sua natione nominare qui licet extra Urbem commorans, per epistolas Consultoribus adjutricem operám aliqua ratione praestet. Ut igitur hujusmodi Beatissimi Patris jussa perftciantur, singuli Archiepiscopi consilia conferant tum primum cum suis Suffraganeis aliisque Ordinariis, si qui sint, qui Concilio Provinciali interesse deberent, tum postea cum ceteris Archiepiscopis ejusdem nationis, ut quam citius Sancta Sedes certior reddatur, quid hac de re communi consensu statutum fuerit. Dum haec Tibi nuntio, interim praecipuae erga Te existimationis meae sensus testőr, meque profiteor. Amplitudini Tuae Romae die XXV. Mártii 1904. addictissimum R. Card. MERRY DEL VAL. Dum sapientissimum istud Sanctissimi Domini de legibus ecclesiae in unum redigendis decretum hisce publico, simul significo rae congrua tanto operi disposuisse ac dispositurum esse. Coloczae, 31. Maji 1904. • Georgius, Archi-Episcopus.