Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

— 93 — XIII. PIUS PP. X. MOTU PROPRIO DE ECCLESIAE LEGIBUS IN UNUM REDIGENDIS. Arduum sane munus universae Ecclesiae regendae ubi primum, arcano divinae Providentiae consilio, suscepimus, praecipua Nobis mens fűit et quasi lex constituta, quantum sinerent vires, instaurare omnia in Christo. Hanc voluntatem vei primis encyclicis Litteris ad catholici orbis Antistites datis patefecimus; ad hanc veluti metam omnes animi nostri vires hactenus intendimus; huic principio coepta Nostra confor­manda curavimus. Probe autem intelligentes ad instaurationem in Christo ecclesiasticam disciplinam conferre maximé, qua recte ordinata et florente uberrimi fructus deesse non possunt, ad ipsam singulari quadum sollicitudine studia Nostra animumque convertimus. Equidem Apostolica sedes sive in Oecumenicis Conciliis sive extra Concilia nunquam intermisit ecclesiasticam disciplinam optimis legibus instruere pro variis tem­porum conditionibus hominumque necessitatibus. At leges vei sapientissimae, si dis­persae maneant, facile ignorantur ab iis qui eisdem obstringuntur, nec proinde, uti par est, in usum deduci possunt. Hoc ut incommodum vitaretur, atque ita ecclesia­sticae disciplinae melius consultum esset, variae sacrorum canonum Collectiones con­fectae sunt. Antiquiores praetereuntes, commemorandum heic ducimus Gratianum, qui celebri Decreto voluit sacros canones non modo in unum coliigere, sed inter se con­ciliare atque componere. Post ipsum Innocentius III., Honorius III., Gregorius IX., Bonifacius VIII., Clemens V. cum Joanne XXII., Decessores Nostri, Justinianeum opus imitati pro Jure romano, collectiones authenticas Decretalium confecerunt ac promul­garunt, quibus postremis tribus cum Gratiani Decreto vei hodie corpus quod dicitur juris canonici praesertim coalescit. Quod quum Tridentina Synodus et novarum legum promulgatio impar reddiderint, Pontifices Romani Gregorius XIII., Sixtus V., Clemens VIII., Benedictus XIV., animum adjecerunt sive adornandis novis corporis juris cano­nici editionibus, sive aliis sacrorum canonum Collectionibus parandis; quibus novis­sime Collectiones authenticae decretorum accesserunt sacrarum quarundam Congre­gationum romanarum. Verum per haec si quid allatum est quo pro temporum adjunctis difficultates minuerentur, rei tamen haud satis prospicitur. Ipsa namque Collectionum congeries non levem difficultatem parit; saeculorum decursu leges prodiere quamplurimae in multa congestae volumina; non paucae, suis olim aptae temporibus, aut abrogatae sunt aut obsoleverunt; denique nonnullae, ob immutata temporum adjuncta, aut dif­flciles ad exequendum evaserunt, aut communi animorum bono minus utiles. His incommodis pro nonnullis juris partibus quae urgentioris erant necessitatis, occurrere curarunt ex Decessoribus Nostris praecipue Pius IX. et Leo XIII. sa. me., LITT. CIRC. 1904. 13 Nr. 3116. De ecclesiae legibus in unum redi­gendis.

Next

/
Thumbnails
Contents