Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
78 nos a peccatis nostris in sanguine suo, debuisse, in primo instanti suae conceptionis, singulari gratia ac privilegio, ab omni originális culpae labe praeservare immunéra Virginem Matrem. Quoniam igitur peccatum omne usque adeo horret Deus, ut futuram Filii sui Matrem non cujusvis modo maculae voluerit expertem, quae voluntate suscipitur; sed, munere singularissimo, intuitu meritorum Christi, illius etiam, qua omnes Adae filii, mala veluti haereditate, notamur: ecquis ambigat, primum hoc cuique officium proponi, qui Mariam obsequio demereri aveat, ut vitiosas corruptasque consuetudines emendet, et quibus in vetitum nititur, domitas habeat cupiditates? Quod si praeterea quis velit, velle autem nullus non debet, ut sua in Virginem relligio justa sit omnique ex parte absoluta; ulterius profecto opus est progredi, atque ad imitationem exempli ejus omni ope contendere. — Divina lex est ut, qui aeternae beatitatis potiri cupiunt, formám patientiae et sanctitatis Christi, imitando, in se exprimant. Nam quos praescivit., et praedestinavit confonncs fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. 1 At quoniam ea fere est infirmitas nostra, ut tanti exemplaris amplitudine facile deterreamur; providentis Dei numine, aliud nobis est exemplar propositum, quod, quum Christo sit proximum, quantum humanae licet naturae, tum aptius congruat cum exiguitate nostra. Ejusmodi autem nullus est praeter Deiparam. Talis enim fűit Maria, ait ad rem sanctus Ambrosius, ut ejus unius vita omnium sit disciplina. Ex quo recte ab eodem conficitur: Sit igitur vobis tamquam in imagine descripta virginitas, vita Mariae, de qua, velut speculo, refulget species castitatis et forma virtutis. 2 Quamvis autem deceat filios Matris sanctissimae nullám praeterire laudem quin imitentur; illas tamen Ejusdem virtutes ipsos fideles assequi prae ceteris desideramus, quae principes sunt ac veluti nervi atque artus christianae sapientiae: fidem inquimus, spem et caritatem in Deum atque homines. Quaruin quidem virtutum fulgore etsi nulla, in Virgine, vitae pars caruit; maximé tamen eo tempore enituit, quum nato emorienti adstitit. — Agitur in crucem Jesus, eique in maledictis objicitur quia filium Dei se fecit. 3 Ast illa, divinitatem in eo constantissime agnoscit et colit. Demortuum sepulchro infert; nec tamen dubitat revicturum. Caritas porro, qua in Deum flagrat, participem passionum Christi sociamque efficit; cumque eo, sui veluti doloris oblita, veniam interfectoribus precatur, quamvis hi obfirmate inclamant: Sanguis ejus super nos, et supe.r filios nostros. 4 Sed ne immaculati Virginis conceptus, qui Nobis caussa scribendi est, contemplationem deseruisse videamür, quam is magna atque propria importat adjumenta ad has ipsas retinendas virtutes riteque colendas! — Et revera, quaenam osores fidei initia ponunt tantos quoquoversus errores spargendi, quibus apud multos fides ipsa nutat? Negant nimirum hóminem peccato lapsum suoque de gradu aliquando dejectum. Hinc originalem labem commentitiis rebus accensent, quaeque inde evenerunt damna; corruptam videlicet originem humanae gentis, universamque ex eo progeniem hominum vitiatam; atque adeo mortalibus invectum malum impositamque reparatoris necessitudinem. His autem positis, pronum est intelligere nullum amplius Christo esse locum, neque ecclesiaé* neque gratiae, neque ordini cuipiam qui naturam praetergrediatur; uno verbo, tota fidei aedificatio penitus labefactatur. — Atqui credant gentes ac profiteantur Mariam Virginem, primo suae conceptionis momento, omni labe fuisse immu1 Rom. VfII. ;29. 2 De Virginib., 1. 2, c. 2. 3 Joann. XIX, 7. ' 4 Matth. XXVII, 25.'