Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

/-* rr 7/ — rfe condigno promeruit, estque princeps largiendarum gratiarum ministra. Sedet lile ad dexteram majestatis in excelsis; 1 Maria vero adstat regina a dextris ejus, tutissimum cunctorum periclitantium perfugium et fidissima auxiliatrix, ut nihil sit timendum nihil que desperandum ipsa duce, ipsa auspice, ipsa propitia, ipsa protegente.' 2 His positis, ut ad propositum redeamus, cui Nos non jure recteque afftrmasse videbimur, Mariam, quae a Nazarethana domo ad Calvariae locum assiduam se Jesu comitem dedit, ejusque arcana cordis ut nemo alius novit, ac thesauros promeritorum ejus materno veluti jure administrat, maximo certissimoque esse adjumento ad Christi notitiam atque amorem! Nimium scilicet haec comprobantur ex dolenda eorum ratione, qui, aut daemonis astu aut falsis opinionibus, adjutricem Virginem praeterire se posse autumant! Miseri atque infelices, praetexunt se Mariam negligere, honorem ut Christo habeant: ignorant tamen non inveniri puerum nisi cum Maria matre ejus. Quae cum ita sint, huc Nos, Venerabiles Fratres, spectare primum volumus, quae modo ubique apparantur sollemnia Mariae sanctae ab origine immaculatae. Nullus equidem honor Mariae optabilior, nullus jucundior quam ut noscamus rite et amemus Jesum. Sint igitur fidelium celebritates in templis, sint festi apparatus, sint laetitiae civitatum; quae res omnes non mediocres usus afferunt ad pietatem fovendam. Verum­tamen nisi his voluntas animi accedat, formás habebimus, quae speciem tantum offe­rant relligionis. Has Virgo quum videat, justa reprehensione Christi verbis in nos utetur: Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me* Nam ea demum est germana adversus Deiparentem relligio, quae proíluat animo; nihilque actio corporis habét aestimationis in hac re atque utilitatis, si sit ab actione animi sejugata. Quae quidem actio eo unice pertineat necesse est, ut divini Mariae Filii mandatis penitus obtemperemus. Nam si amor verus is tantum est, qui valeat ad voluntates jungendas; nostram pláne atque Matris sanctissimae parem esse volun­tatem oportet, scilicet Domino Christo servire. Quae enim Virgo prudentissima, ad Canae nuptias, ministris aiebat, eadem nobis loquitur: Quodcumque dixerit vobis facite Verbum vero Christi est: Si autem vis ad vitám ingredi, servá mandata. r' — Quapro­pter hoc quisque persuasum habeat: si pietas, quam in Virginem beatissimam quis proíitetur, non eum a peccando retinet, vei pravos emendandi móres consilium non indit; íucatam esse pietatem ac fallacem, utpote quae proprio nativoque careat fructu. Quae si cui forte confirmatione egere videantur, hauriri ea commode potest ex ipso dogmate immaculati conceptus Deiparae. —- Nam, ut catholicam traditionem praetermittamus, quae, aeque ac Scripturae sacrae, fons veritatis est; unde persuasio illa de immaculata Mariae Virginis Conceptione visa est, quovis tempore, adeo cum christiano sensu congruere, ut fidelium animis insita atque innata haberi posset; Hor­remus, sic rei causam egregie explicavit Dionysius Carthusianus, horremus enim mulie­rem quae caput serpentis erat contritura, quandoque ab eo contritam, atque diaboli filiam •fuisse matrem Domini fateri. 6 Nequibat scilicet in christianae plebis intelligentiam id cadere, quod Christi caro, sancta, impolluta atque innocens, in Virginis utero, de carne assumpta esset, cui, vei vestigio temporis, labes fuisset illata. Cur ita vero, nisi quod peccatum et Deus per infinitam oppositionem separantur? Hinc sane catholicae ubique gentes persuasum habuere, Dei Filium, antequam, naturá hominum assumptá, lavaret 1 Hebr. I, 3. * Pius IX. In Bull. „Ineffabilis." ' Mattli. XV, 8. 4 Joann. II, 5. > 5 Matth. XIX, 17. • 3, Sent. d. 3. q. 1. s

Next

/
Thumbnails
Contents