Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904

Index

76 fleret sospitator. Quamobrem Angelus pastoribus dixit: Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus. 1 In uno igitur eodemque alvo castissimae Matris et carnem Christus sibi assumpsit et spiritaJe simul corpus adjunxit, ex iis nempe coagmentatum qui credituri erant in eum. Ita ut Salvatorem habens Maria in utero, illos etiam dici queat gessisse omnes, quorum vitám continebat vita Salvatoris. Universi ergo, quot­quot cum Christo jungimur, quique, ut ait Apostolus, membra sumus corporis ejus, de came ejus et de ossibus ejus, 2 de Mariae utero egressi sumus tamquam corporis instar cohaerentis cum capite. Unde, spiritali quidem ratione ac mystica, et Mariae filii nos dicimur, et ipsa nostrűm omnium mater est. Mater quidem spiritu . . ., sed pláne mater membrorum Christi, quod nos sumus. 3 Si igitur Virgo beatissima Dei simul atque homi­num parens est, ecquis dubitet eam omni ope adniti ut Christus, caput corporis ecclesiae, 4 in nos sua membra, quae ejus sunt munera infundat, idque cumprimis ut eum no­scamus et ut vivamus per eum? 3 Ad haec, Deiparae sanctissimae non hoc tantum in laude ponendum est quod nascituro ex humanis membris TJnigenito Deo carnis suae materiam ministravit, 6 qua nimirum saluti hominum compararetur hostia; verum etiam officium ejusdem hostiae custo­diendae nutriendaeque, atque adeo, stato tempore, sistendae ad aram. Hinc Matris et Filii nunquam dissociata consuetudo vitae et laborum, ut aeque in utrumque caderent Prophetae verba: Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. 7 Quum vero extre­mum Filii tempus advenit, stabat juxta crucem Jesu Mater ejus, non in immani tantum occupata spectaculo, sed pláne gaudens quod Unigenitus suus pro salute generis humani offerretur, et tantum etiami compassa est, ut, si fieri potuisset, omnia tormenta quae Filius pertulit, ipsa multo libentius sustineret, 8 — Ex hac autem Mariam inter et Christum communione dolorum ac voluntatis, promeruit illa ut reparatrixperditi orbis dignissime fieret, 9 atque ideo universorum munerum dispensatrix quae nobis Jesus nece et sanguine comparavit. Equidem non diffitemur horum erogationem munerum privato proprioque jure esse Christi; siquidem et illa ejus unius morte nobis sunt parta, et Ipse pro potestate mediator Dei atque hominum est. Attamen, pro ea, quam diximus, dolorum atque aerumnarum Matris cum Filio communione, hoc Virgini augustae dátum est, ut sit totius terrarum orbis potentissiama apud unigenitum Filium suum mediatrix et conciliatrix. 10 Fons igitur Christus est, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus; 1 1 ex quo totum cor­pus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis . . . augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. 1 2 Maria vero, ut apte Bernardus notat, aquaeductm est; 1 3 aut etiam collum, per quod corpus cum capite jungitur itemque caput in cor­pus vim et virtutem exerit. Nam ipsa est collum Capitis nostri per quod omnia spiritualia dona corpori ejus mystico comm unicantur. 1 4 Patet itaque abesse profecto plurimum ut nos Deiparae supernaturalis gratiae efficiendae vim tribuamus, quae Dei unius est. Ea tamen, quoniam universis sanctitate praestat conjunctioneque cum Christo, atque a Christo ascita in humanae salutis opus, de congruo, ut aiunt, promeret nobis quae Christus 1 Luc. II, 11. " Ephes. V, 30. 3 S. Aug., L. de S. Virginitate, c. 6. 4 Coloss. I, 18. 6 I. Joann. IV, 9. 9 S. Bed. Ven., L. IV, in Luc. XI. ' Ps. XXX, 11. 8 S. Bonav. I. Sent. d. 48. ad Litt. dub. '. 9 Eadmeri Mon. De Excellentia Virg. Mariae, c. 9. 1 0 Pius IX. in Bull. „Ineffabilis." 1 1 Joann. I. 16. Ephes. IV, 16. " Serm. de temp., in Nativ. B. V., de Aquaeductu, n. 4. 1 4 S Bernardin. Sen., Quadrag. de Evangelio aeterno, Serm. X, a. 3, c. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents