Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1904
Index
(o pareretque ; si idcirco illum excepit utero, qui Veritas naturá est, ut novo ordine, nova nativitate generatus . . . invisibilis in suis, visibilis fieret in nostris: 1 quum Dei Filius, factus homo, auctor sit et consummator fidei nostrae; opus est omnino sanctissimam ejus Matrem mysteriorum divinorum participem ac veluti custodem agnoscere, in qua, tamquam in fundamento post Christum nobilissimo, fidei saeculorum omnium extruitur aedificatio. Quid enim? an non potuisset Deus restitutorem humani generis ac fidei conditorem aliá, quam per Virginem, viá impertiri nobis ? Quia tamen aeterni providentiae Numinis visum est ut Deurn-Hominem per Mariam haberemus, quae illum, Spiritu Sancto foecunda, suo gestavit utero; nobis nil pláne superest, nisi quod de Mariae manibus Christum recipiamus. Hinc porro in Scripturis sanctis. quotiescumque de futura in nobis gratia prophetatur; toties fere Servator hominum cum sanctissima ejus Matre conjungitur. Emittetur agnus dominator terrae, sed de petra deserti: tlos ascendet, attamen de radice Jesse. Mariam utique, serpentis caput conterentem, prospiciebat Adam, obortasque maledicto lacrymas tenuit. Eam cogitavit Noe, arca sospita inclusus; Abraham nati nece prohibitus; Jacob scalam videns perque illám ascendentes et descendentes angelos; Moses miratus rubum, qui ardebat et non comburebatur; Dávid exsiliens et psallens dum adduceret arcarn Dei; Elias nubeculam intuitus ascendentem de mari. Quid multa? Finem legis, imaginum atque oraculorum veritatem in Maria denique post Christum reperimus. Per Virginem autem, atque adeo per illám maximé, aditum fieri nobis ad Christi notitiam adipiscendam. nemo profecto dubitavit qui etiam reputet, unam eam fuisse ex omnibus, quacum Jesus, ut filium cum matre decet, domestico triginta annorum usu intimaque consuetudine conjunctus fűit. Ortus miranda mysteria, nec non Christi pueritiae, atque illud in primis assumptionis humanae naturae, quod fidei initium ac fundamentum est, cuinam latius patuere quam Matri ? Quae quidem non ea modo conservabat conferens in corde suo quae Bethlehem acta, quaeve Hierosolymis in templo Domini; sed Christi consiliorum particeps occultarumque voluntatum, vitám ipsam Filii vixisse dicenda est. Nemo itaque penitus ut illa Christum novit; nemo illá aptior dux et magister ad Christum noscendum. Hinc porro, quod jam innuimus, nullus etiam hac Virgine efficacior ad homines cum Christo jungendos. Si enim, ex Christi sententia, liaee est autem vita aeterna: Ut cognoseant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum per Mariam vitalem Christi notitiam adipiscentes, per Mariam pariter vitám illám facilius assequimur, cujus fons et initium Christus, i Quot vero quantisque de caussis Mater sanctissima haec nobis praeclara munera largiri studeat, si paullisper spectemus; quanta profecto ad spem nostram accessio fiet! i An non Christi mater Maria? nostra igitur et mater est. — Nam statuere hoc sibi quisque debet, Jesum, qui Verbum est caro factum, humani etiam generis servato,rem esse. Jam, qua Deus-Homo, concretum lile, ut ceteri homines, corpus nactus est: qua vero nostri generis restitutor, spiritale quoddam corpus atque, ut aiunt, mysticum, quod societas eorum est, qui Christo credunt. Multi unum corpus sumus in Christo, 3 Atqui aeternum Dei Filium non ideo tantum concepit Virgo ut fieret homo, humanam ex ea assumens naturam; verum etiam ut, per naturam ex ea assumptam, mortalium 1 S. Leo M. Serm. 2. de Natív. Domini, c. 2. 1 Joan. XVII, 3. 8 Rom. XII, 5.